• No results found

Herman Hugo, Pia desideria · dbnl

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "Herman Hugo, Pia desideria · dbnl"

Copied!
518
0
0

Bezig met laden.... (Bekijk nu de volledige tekst)

Hele tekst

(1)

Pia desideria

Herman Hugo

bron

Herman Hugo, Pia desideria. Hendrick Aertssens, Antwerpen 1624

Zie voor verantwoording: http://www.dbnl.org/tekst/hugo001piad01_01/colofon.htm

© 2007 dbnl

i.s.m.

(2)
(3)

*4r

Sanctissimo D. nostro Vrbano octavo pontifici maximo.

CVI secūdùm Deum, PIA DESIDERIA, nisi desiderio orbis Christiani, Tibi, in- quam, BEATISSI-

ME PATER, dedicarem? Certè

videntur Diuinâ huc quâdam de-

signatione destinata, quae iam

dudum Tibi olim Cardinali, ma-

ximo literatorum Patrono, à me

(4)

fuerant tacitâ cogitatione conse- crata.

Iam quidem Sacra Tua Ponti- ficis Majestas tantùm deterrebat, quantum nuper M A P H A E I CARDINALIS B A R B E R I N I notissima humanitas inuitabat:

ambitiosus tamen hic libellus meus, omnibus D E S I D E R I I S suis, ampliùs etiam Pontificis quàm Cardinalis patrocinio vin- dicari expetebat.

Venit ergo suo sibi argumen-

to, cultuq́ue diffidens, Tuarum

verò Virtutum inuitatu audax, ne

dicam inuerecundus. Vt optaret,

Tuus in literas meliores amor

impulit; vt auderet, V R B A N I

nomen suasit; vt timeret, sua in-

fantia, Tuaq́ue summa eruditio

(5)

*5r

fecit, Vrbanitatem, cùm B A R - B E R I N V S esses, expertum se prolixissimè indicabat Carolus Scribani noster, oblato nuper Prodigo suo. Amorem in lite- ratos omnes & publica fama lo- quebatur, & confirmabat testi- monium Tarquinij Gallutij, qui inscriptâ Tibi suarum Oratio- num praefatione narrat: Ita Te so- litum eos excipere, qui Musis hisce mansuetioribus delectantur, vt exte- rorum prope nemo Romam ingredia- tur, qui Te non conueniat, conuen- tumq́ue sic admiretur, vt palàm pro- nunciare non dubitet, vnum Te esse, cui, si facultas daretur, voluntas et- iam esset, fugientes literas à situ atque ab interitu vindicandi.

Eruditionem denique etiam-

(6)

num testantur politissimorum poëmatum Tuorum immortalia monimenta.

Etenim V R B A N E P O N - T I F E X M A X I M E , (quod sine adulationis notâ depraedicant o- mnes)

Seu per audaces noua dithyrambos Verba devoluis, numerisq́ue ferris

Lege solutis;

Seu Deum, Regesq́ue - Concinis majore .... plectro;

Multa te Coelo leuat aura Cycnum.

Et quid ego, ad aras Tuas, semi- paganus afferam, quae

- Apis Matinae More modoq́ue - operosa paruus

Carmina finxi?

Hic metus, ne Marsyae calami-

(7)

*6r

tate multarer, ad rudiores aures trepidantem relegabat, cùm de- nuò blandissimi nominis Tui ve- nit in mentem, plusq́ue ab V R - B A N O sperare iussit, quàm Mar- syae licuit ab inurbano Apol- line.

Cogitabam praeterea excusa- ri me quoque temeritatis posse;

si venissem, non quasi interpel-

laturus sacratissimas Tuae Beatitu-

dinis curas, reuocatione studio-

rum iam pridem depositorum,

sed valedicturus tantùm. Sic e-

nim intelligebam, ad sacrum

Conclaue (cùm in eo degeres

Pontifex designandus) aduolasse

apes (Musis olim sacras) cellasq́ue

suas, haud procul fenestrâ Mu-

saei Tui construxisse; non alio, vt

(8)

ego quidem auguror portento, quàm quasi valedicerent Phoebo suo; praedicerentq́ue Maiorum tuorum ceras, insigniaq́ue abs se expressa, deinceps Pontificiae Tiarae velut sacro alueari suppo- nenda.

O vaticinium coelesti omine designatum, euentu certissimo approbatum! Quamquam non apibus modò naturâ suâ diui- nantibus, verùm etiam cuiuis vel crassissimo auguri, longè facilli- mum fuerit praesentire, Pontifi- cem Te Maximum futurum, priùs quàm factus esse renunciareris.

Certè enim maxima virtutum

Tuarum decora, eruditionis, re-

rumq́ue abs Te gestarum fama,

ita orbem peruaserat vniuersum,

(9)

*7r

vt priùs Pontifex Maximus, o- mnium esses acclamatione fa- ctus, quàm Purpuratorum Pa- trum sententiis dictus. Nimirum, iam Pontifex eras, sed Oraculo tantùm sanctissimi illius Sena- tus designandus. Et ne meritis testimonium deesset, calculis quinquagenis; quaternis praeter- ea reliquis (qui soli desidera- bantur) eligendus, nisi huma- nâ potius quàm Diuinâ conspi- ratione id factum credi potuis- set.

Permitte igitur, B E A T I S S I -

M E P A T E R , vt qualem Te

per omnem retro vitam praesti-

tisti, qualemq́ue admirati sunt

plurimi, Omnes aliquando or-

be toto noscant, venerenturq́ue.

(10)

Non equidem par Maiestati Tuae pictor sum, sed (quod Modestiae Tuae scio gratius fore) angustâ ta- bellâ Magnitudinem Tuam (vt ille olim solo pollice Cyclo- pem) aliquatenus adumbra- bo.

Ignosce nostri laesus obsequio styli, Amoris hoc crimen tui est.

Sacra Hebraïcae linguae adyta studiosus indagator penetrasti. At- tici sermonis peritissimus, mella loqueris

- Dulcius illo

Melle, quod in ceris Attica ponit apis.

Inter Latinos, ita chorum du-

cis, vt sanctissimos Pontifices,

Damasum, Nazianzenum, O-

rientium, Ennodium, Am-

(11)

*8r

brosium, Paulinum, Prospe- rum, Sidonium imitatus, ser- monem elegantissimis, ne di- cam prope diuinis, numeris alli- garis.

Venio ad honorum gradus, per quos Tua Te Virtus duxit. An- no aetatis decimo nono Te Six- tus Quintus ad praelaturam e- uexit; nempe iam tum orbis principatui maturum, si id aeta- tis Tibi Pontificatum adolescen- tia, vt Augusto Imperium, per- misisset.

Iam tunc canities animi, iam dulce loquendi

Pondus & ingenium venerat ante diem,

Ingenium coeleste suis velocius annis.

(12)

Protonotarius deinde Apo- stolicus, Abbreuiator Parci maio- ris, Referendarius vtriusque si- gnaturae, Clericus camerae factus es.

Anno vigesimo primo, Cle- mens VIII. maritimum Tibi Vmbriae oppidum, Fanum For- tunae, pro se gubernandum de- dit; auguratus nimirum quòd for- tunam ipsam deinceps arbitratu tuo recturus esses.

Et quae, quantaq́ue deindeà Te munera, domi, forisq́ue (fortunâ semper veluti morigerante) admi- nistrata sunt?

Redeunte in Pontificios cen-

sus, Ferrariensi dominatu, instru-

mento extincti feudi scribundo

praefuisti.

(13)

**1r

Beneuentanis finibus regun- dis, vnà cum Alexandro Ludoisio Cardinal i, (qui Pontifex postea Gregorij XV. nomen accepit) ar- biter datus es.

Iudex aestimandae litis de Pe- rusino lacu, fundisq́ue Vmbriae constitutus, Perusiam triginta sex scutorum millibus aeris alieni libe- rasti.

A Clemente VIII. Ferrariam

ductus, celebrati abs se matrimo-

nij inter Serenissimum Archidu-

cem Albertum, duodecim Au-

striacorum Imperatorum sangui-

nem, & Elisabetham, Claram,

Eugeniam Philippi II. Maxi-

mi illius Hispaniarum Regis fi-

liam, nuptiales tabulas conscri-

psisti.

(14)

Fortunatissimorum Sponsa- lium conditiones, inter Catho- licum Hispaniarum Regem Phi- lippum III. & Margaretam Au- striacam eiusdem Pontificis au- thoritate abs te scriptae, lataeq́ue, tam auspicatas fecêre nuptias, vt meritò Tibi Hispania debeat po- tentissimum suum Regem Phi- lippum IV. Gallia Reginam An- nam Austriacam; Roma Cardi- nalem Ferdinandum; caetera Re- gna spes maximas suorum con- iugiorum.

Denique ab eodem Clemen-

te VIII. in Galliam legatus, e-

ius verbis Henrico Magno gra-

tulatum iuisti, natâ sibi prole Lu-

douico XIII. Rege justissimo,

quem brachiis sublatum, Pon-

(15)

**2r

tificis Maximi nomine, à sacro Ba- ptismatis fonte suscepisti. O prae- claram Pontificatus Tui arrham!

Ecquis enim non intelligeret Te Coelo aliquando ferendo suc- cessurum, qui Regium illud Chri- stianissimi Regni sidus Athlan- tis instar manibus sustineres? I- ta nempe naturâ comparatus e- ras, vt ad maxima quaeque ge- renda, perficiendaq́ue natus vide- reris.

Igitur in Vmbriâ Commissa- rium Apostolicum; in Galliâ Nuncium, Bononiae Legatum Pontificium gessisti. Quid am- pliùs?

Ductus per omnes dignitatum formulas,

Meritusq́ue plura quàm gerens.

(16)

Primùm Archiepiscopus Na- zarenus, Cardinalis deinde, tum Episcopus Spoletinus, Praefectus signaturae Iusticiae, Scotorum Protector, Congregationis de propagandâ fide à Gregorio XV.

(vt olim à Clemente VIII. Con- gregationis de Principum debitis exigendis) Denique P O N T I - F E X M A X I M V S factus es.

Liceat igitur nunc, B E A - T I S S I M E P A T E R , illud quoque aliquousque in Te con- ferre, quod in C H R I S T V M Pontificem immortalem Apo- stolus dixit:

Talis enim decebat vt nobis esset Pontifex.

Heb. 7.

Etenim haec aetas nostra Tali

(17)

**3r

Pontifice indigebat; & Tu Talis, aetate nostrâ, solus Pontifex esse merebaris.

Adeòq́ue; ne vlli fas esset dubita-

re (quod olim Sanctiss. Pontifici

Fabiano euenisse, accepimus) cùm

in Conclaui esses, candidissimae

columbae ad fenestram tuam ad-

uolantis indicio (Diuinitùs haud

dubiè) es designatus. Id quod e-

go, nemini ambiguum esse pos-

se, tum certò mihi persuasi, cùm

intellexi, Te iam recens Pontifi-

cem omnium admurmuratio-

ne dictum, nondum solenni

ritu è throno salutatum, ge-

nibus humi nixis, manibus, o-

culisq́ue sublatis, Deum his

verbis publicè compellasse:

(18)

Domini, si haec electio, non est aut è gloriâ tuâ, aut è bono Ecclesiae, aut salute meâ, priùs hinc efferar è Conclaui mortuus, quàm vi- uus.

O vocem Vrbano Pontifice dignam! vocem aris, templisq́ue omnibus consecrandam! vo- cem, quae quàm dignus Pon- tificatu esses, quo instinctu ad eum prouectus, facilè indica- ret.

Sic viue diu Ecclesiae Tuae V R -

B A N E O P T I M E M A X I -

M E , cui Princeps iubente coe-

lo praefectus es; & cùm hoc

meum qualecumque munuscu-

lum aspicies, neque Pontifi-

cem Te esse, neque eum cuius

tanta sit Maiestas, sed V R B A -

(19)

**4r

N V M recordare: Caetera Tua, vtpote maxima omnia, plus ni- mio me deterrent; V R B A N I solius pedes audeo submississimo osculo venerari.

Sanctitatis Tuae Seruus minimus

H E R M A N N V S H V G O

Soc. I E S V .

(20)

Lvsvs in

gentilitias

svae sanctitatis apes.

V R B A N E terris O P T I M E M A X I M E

Bene ominato nomine P O N T I F E X , Frustrà repugnas; quando Coeli Auspiciis agitatur vrna.

H O N O R fugacem per sequitur virum;

Fugit sequacem: si fugis, occupat Vt vmbra, venantesq́ ludit Niliacâ Croco dilus algâ.

Quisquis pudendae miles adoreae Tinctam rubenti murice purpuram

Cretatus ambit, pestilente Virus atrox bibit ille gemmâ.

Frustrà repugnas; difficilem sequi

Te Te prehensat gloria, Te rapit:

(21)

**5r

A P E S q́ de Coelo propinant Lethifero sine felle mella.

Frustrà repugnas; scilicet obuiâ Ceruice mortem Prodigus inuocans,

Sta pertinax non ferre plexam Mellifluis A P I B V S tiaram.

Frustrà repugnas; nunc A P I B V S B O N I S

Iubente Coelo subjice verticem, Sacriq́ signent B A R B E R I N V M

Astragalo meliore fasti.

Fasti auspicatas indigitent A P E S , Fauosq́ faustos, dicite barbita;

Nutrice lactatus Camoenâ Pindarico bibit ore nectar.

A P V M rigataemunere fasciae, Fauisq́ cunae dulcibus augures,

Nomenq́ & omen melle plenum Nectaris A M B R O S I O dederunt.

AEtas metalli diuitis aurea, Regnata quondam falcigero seni,

Sudare, Portentum! cauatis Ilicibus sua mella vidit.

Non vidit auri fulgure splendidas

A P E S Hymetti lambere verticem;

(22)

Damnosa quid Midae vetustas Vota canit pereuntis auro?

O Roma gemmis Ambrosiam bibe Secura; dulci miscutt vtile

Aurumq́ melli B A R B E R I N V S , Delicias opibus maritans.

Aurata nunc sunt saecula! mellea Nunc viuit aetas! aurea, mellea,

Exundat vbertas, beato Roma fauos sociat metallo.

M AXIMILIANI HABBEQ VII

S.I.

(23)

**6r

Vrbani VIII.

Apes

in sidera relatae caelestem craterem implent nectare.

CVr modò caeruleis A P I S emicat aurea campis, Sueta priùs viridi carpere mella thymo?

Aluear vt subijt, quod terna Tiara coronat, Mutat ouans Coelo Dia Melissa solum.

Scis quid agat Superis felicior aduena Regnis?

Id quod humi fecit, iam facit illa Polo.

Mel A P I S alma fauis instillat & impluit Astris, Quale dat Enna suis, quale dat Etna rosis, Quale dat Hybla sacras inuitans ruris alumnas,

Quale dat Actaeis hospes Hymettis agris.

Sic olim sitiens liquido sine nectare sidus.

Sidereus Crater, iam noua mella bibet.

B ALDVINI CABILIAVI

S.I.

(24)
(25)

**7r

Desiderio

collivm aeternorvm Christo Iesv

in qvem

Desiderant Angeli prospicere amori et desiderio svo

Vir Desideriorum.

Domine ante te omne desiderium

+

o.

meum, & gemitus meus à te non.

+

est absconditus.

Psal. 37.

QVot mihi clàm tacitis mens aestuet anxia votis, Indicio potuit discere nemo meo.

Nemo, nisi arcani qui pectoris intima lustrat, Quem fugit humani nulla latebra sinus.

Ille, meos gemitus, mea scit suspiria solus;

Ille, oculis etiam persecatima suis.

Ecquis in alterius sua sensa prosuderit aurem, Sit nisi secreti proditor ipse sui?

Sitamen vlla foret speranda hâc arte medela,

Ars desideriis haec foret vna meis.

(26)

Sed neque compressas leuat auris amica querelas, Nec desideriis hâc fit ab arte modus.

Coeperat, heu! natos Rachel vlulare peremptos;

Mox, vbi nil flendo profuit, abstinuit.

Scilicet ipse suas facit ignis, editq́ fauillas, Quasq́ pluit, nubes, ipsa resorbet aquas:

Sic melius, proprios quos fudi, combibo fletus, Inq́ suum recidit tutiùs vnda sinum.

Quae mea sint igitur, dum tristè gemo, lamenta, Non nisi nos soli nouimus, ille, & ego.

Quid voueam, tacitis dum compleo littora votis, Non nisi nos soli nouimus, ille, & ego.

Quid clamem, mea dum sese suspiria rumpunt, Non nisi, non nisi nos nouimus, ille, & ego.

O quoties fictas animus gerit histrio partes, Et pugnant animo frons, oculiq́ suo!

Dum gemit & patitur tragicos mens caeca cothurnos, Saepiùs in mimo Roscius ore salit.

Nulla fides lacrymis, lacrymae simulare docentur, Fictaq́ tristitiam risibus, ora tegunt.

Soluor vt in fletus, putat omina tristia vulgus;

Soluor vt in risus, omina laeta putat:

Fallitur ah! nostri neque scit mendacia vultus, Cùm laetor, lacrymor; rideo, cùm doleo.

Vix tibi tot, Protheu, quot sunt simulantibus ora, Vota quibus laruam dant, rapiuntq́ suam.

Nemo meos gemitus, suspiria, votaq́ nouit;

Nemo, duo nisi nos, & duo sufficimus.

(27)

**8r

Liber primvs.

Gemitvs animae

poenitentis.

(28)
(29)

1

I. [Anima mea desiderauit te in nocte]

Anima mea desiderauit te in nocte.

Isaiae 26.

HEi mihi quā densis nox incubat atra tenebris!

Talis erat, Pharios quae tremefecit agros.

Nubila, lurida, squallida, tetrica, terribilis nox;

Nocturno in censu perdere digna locum.

Non ego tam tristes Scythico, puto, cardine lunas, Tardat vbi lentas Parrhasis Vrsa rotas:

Nec tot Cimmerio glomerantur in aethere nubes, Vnde suos Phoebus vertere iussus equos:

Nec reor inuisi magis atra cubilia Ditis, Fertur vbi furuâ nox habitare casâ.

Nam licet hîc oculis nullam dent sidera lucem, Non tamen est omni mens viduata die:

Nocte, suam noctem populus videt ille silentûm;

Et se, Cimmerij, Sole carere vident:

Arctica cùm senos regnauit Cynthia menses, Dat fratri reduci septima luna vices.

Ast me perpetuis damnaet sors dira tenebris, Nulláque vel minimo sidere flamma micat.

Et neque (quod caecis vnum solet esse leuamen) Ipsa suam noctem mens miseranda videt.

Quin tenebras amat ipsa suas; lucémque perosa, Vertit in obscoenae noctis opaca diem.

Nempe suas animo surata Superbia flammas,

Nubilat obscuro lumina caeca peplo.

(30)

Nec sinit Ambitio nitidum clarescere solem, Fuscat & ingenuas Idalis igne faces.

Heu, quoties subit illius mihi noctis imago, Nox animo toties ingruit atra meo!

Sors oculis nostris melior, quibus ordine certo, Alternas reparant lunáque sólque vices!

Nam quid agat ratio, quid agat studiosa voluntas, Quas habet, vt geminos mens peregrina duces?

Maior, habere oculos, dolor est, vbi non datur vti, Quàm, quibus vtaris, non habuisse oculos.

Qui dolet oppressus lapsis velocius vmbris Laetior aggreditur manè viator iter.

Sed nimis haec longas tenebris nox prorogat horas, Quae tibi manè negat cedere, Phoebe, diem.

Cùm redit Arctoo Titan vicinior axi, Exultat reducis quisque videre iubar.

Scilicet Aurorae gens vertitur omnis in ortus, Quisque parat primus dicere, Phoebus adest!

Sic ego, saepè oculos tenui sublimis Olympo, Aspiciens, gemino qui iacet orbe, Polum.

Et dixi tam saepè; Nitesce, nitesce meus Sol!

Sol mihi tam multos non venerate dies!

Exorere, exorere, & medios saltem exere vultus, Vel scintilla tui sola sat esse potest.

Si quoque vel tanti renuis mihi luminis vsum,

Sufficiet vultus expetüsse tuos.

(31)

3

Anima mea desiderauit te in nocte.

Isaiae 26.

Aug. Soliloq cap. 31.

E R A T enim tempus quando non cog- noscebam te. Vae tempori illi quando

non cognoscebam te! Vae caecitati illi quan- do non videbam te! Illuminasti me lux

mundi, & vidi te.

Serò te cognoui lumen verum, serò te cognoui. Erat autem nubes magna & tene- brosa ante oculos vanitatis meae: ita vt vi- dere non possem solem iustitiae, & lumen ve- ritatis. Inuoluebar in tenebris filius tene- brarum. Tenebras meas amabam, quia lumen non cognoscebam. Caecus eram, &

caecitatem amabam, & ad tenebras per te- nebras ambulabam. Quis me eduxit? vbi eram homo caecus sedens in tenebris & vm- bra mortis? Quis accepit manum meam vt inde me educeret? Quis est ille illumi- nator meus? Non eum quaerebam, & ipse quaesiuit me. Non vocabam eum, & ipse vo- cauit me. Vocasti enim me nomine tuo, intonasti desuper voce grandi in interiorem aurem cordis mei; Fiat lux, & facta est lux; &

discessit nubes magna, & liquefacta est nu- bes tenebrosa quae operuerat oculos meos;

& vidi lucem tuam, & cognoui vocem tuam,

& dixi: Verè Domine tu es Deus meus

qui eduxisti me de tenebris, & vmbra mortis,

(32)

& vocasti me in admirabile lumen tuum, &

ecce video. Gratias tibi illuminator meus,

& conuersus sum, & vidi tenebras in quibus fueram, & abyssum tenebrosam in quâ ia- cueram, & contremui, & expaui, & dixi: Vae, vae tenebris meis in quibus iacui! Vae, vae caecitati illi quâ videre non poteram lu- men coeli! Vae, vae praeteritae ignorantiae meae, quando non cognoscebam te Domi- ne! Gratias tibi ago, illuminator & libera- tor meus, quoniam illuminasti me, & cog- noui te. Serò cognoui te veritas antiqua.

Serò te cognoui veritas aeterna. Tu eras in lumine, & ego in tenebris, & non cognosce- bam te, quia illuminari non poteram sine te, & non est lux extra te.

Ibid. cap. 33.

Aug. Soliloq cap. 17.

Tu lux Domine; tu lux filiorum lucis,

tu dies qui nescis occasum, in quâ ambulant filij tui sine offensione, & sine quâ omnes qui ambulant, in tenebris sunt, quia te lucem mundi non habent.

D. Gregor, in Iob cap. 21.

Nox quippe est vita pręsens, in quâ quam- diu, per hoc, quod interna conspicimus sub incertâ imaginatione, caligamus. Pro- pheta namque ad videndum Dominum, premi se quadam caligine sentiebat, discens:

Anima mea desiderauit te in nocte. Ac si apertè

diceret: In hâc obscuritate vitae praesentis,

videre te appeto, sed adhuc infirmitatis nu-

bilo circumscribor.

(33)

5

Aug. in Psal. 76.

Facile enim homini est, quidlibet desi- derare à Domino, & ipsum Dominum non desiderare.

Bern. in Cāt. serm. 75.

Habet namque mundus iste noctes suas,

& non paucas. Quid dico, quia noctes habet mundus, cùm paenè totus ipse sit nox, & to- tus semper versetur in tenebris. Nox est, Iudaica perfidia; nox, ignorantia Pagano- rum; nox, haeretica prauitas; nox, etiam Ca- tholicorum carnalis animalisúe conuersatio.

An non nox, vbi non percipiuntur ea quae sunt spiritus Dei? Frustrà per has no- ctes, iustitiae solem & lumen quaeritis veri- tatis, id est sponsum; quia nulla societas luci ad tenebras.

Bernar. de Ascens. Domini ser.

Nobis ergo vnde in his tenebris veritas?

vnde charitas, in hoc saeculo nequam, in mundo, qui totus positus est in maligno?

Putas erit qui intellectum illuminet, qui in- flammet affectum? Erit vtique si conuer- tamurad Christum, vt velamen de cordibus auferatur: hic est enim de quo scriptum est:

Habitantibus in regione vmbrae mortis, lux orta est eis.

Gratias illi, qui me quaesiuit fugitiuum,

qui me vocando ab interitu reuocauit, qui

fecit mihi illuminatam noctem. Nox enim

est quamdiu ista vita agitur. Quomodo est

nox illuminata? Quia Christus descendit in

(34)

saeculo, & illuminauit nobis noctem; perdi- derat enim drachmam mulier illa, accendit lucernam. Sapientia Dei perdiderat drach- mam. Quid est drachma? Numus: in quo numo imago erat ipsius Imperatoris nostri.

(Factus est enim homo ad imaginem Dei, &

petierat) Et quid facit mulier sapiens? Acce- dit lucernam. Lucerna de luto est, sed habet lu- cem quâ inueniatur drachma. Lucerna ergo sapientiae, caro Christi est. De luto facta est, sed verbo suo lucet, & inuenit perditos, &

nox illuminatio in deliciis meis. Facta est mihi nox in deliciis. Deliciae noctrae Christus.

August in Psal. 138.

Aug. lib. 7. Confessionum cap. 10.

O aeterna veritas, & vera charitas, & chara aeternitas! Tu es Deus meus, tibi suspiro die ac nocte. Et cùm te primùm cognoui, tu assumpsisti me, vt viderem esse, quod vide- rem, & nondum me esse, qui viderem. Et re- uerberasti infirmitatem aspectus mei, radians in me vehementer, & contremui amore &

horrore, & inueni longè me esse à te in re-

gione dissimilitudinis.

(35)

*2

(36)

II. [Deus tu scis insipientiam meam]

Deus tu scis insipientiam meam, & delicta mea à te non sunt abs- condita.

Psalm. 68.

SI tibi stultitiae nulla est patientia nostrae, Omnia consilio qui sapiente regis;

Nullus ab offenso veniam sibi numine speret, Nullus enim culpâ, stultitiâq́ vacat.

Haec quoque praecipuas afflat contagio mentes, Et sua stultitiae quemlibet aura rotat.

Quid simulasse iuuat? semel insaniuimus omnes, Quisque, quod infectum saepiùs optet, habet.

Et pater & mater, generis primordia nostri, Maxima stultitiae signa dedêre suae.

Credite posteritas, fatali vendita pomo es;

Stultiùs hâc aliquid venditione fuit?

Nec minùs insanus, magni patrimonia census Perdidit esuriens, munere pultis, Esau.

Et Salomon gemuit lusam vertigine mentem, Quem vagus in furias praecipitauit amor.

Non igitur vatis praesaga oracula fallunt;

Maxima stultorum qui fore regna canit:

Cassa nec alterius meritis, puto, vota querelis, Quae simili lacrymans fudit ad astra prece:

O vtinam saperent! vtinam ventura viderent!

Ad mala procliuis non ita turba foret.

(37)

8

Sic habet. Humanas agitant deliria mentes;

Si saperent; terris crimina nulla forent.

Quis (nist desiperent) quosdam dixisse putaret, Nullum qui terris imperet, esse Deum?

Quilibet vt peccet (aliàs peccare timeret) Esse sibi nullum fingit in orbe Deum.

Ipsa igitur nostros auertunt crimina sensus, Nullus & in vitium, sit nisi stultus, abit.

Sed neque se praeceps tenet his dementia claustris, In noua quotidie probra, notasq́ ruit.

Extruimusq́ domos, coeloq́ educimus arces, Ceu data perpetuò terra colenda foret:

Crastinus at vitae iubet, heu! statione moueri;

Quis neget insanas nos fabricasse domos?

Conserimus platanos, disponimus ordine lauros, Areolas hortis diuidimusq́ suas:

Quae stolidi serimus, vix tertius aspicit haeres, Ecce operae pretium, quod tuus hortus habet.

Sic, puto, dat senibus puerilis natio risum, Cùm fabricat luteas, paruula turba, casas:

Ludrica sollicitis feruet respublica curis, Hic foenum, hic paleas conuehit, ille trabes;

Aggerit hic grauido plumas & stramina plaustro, Huius erat testâ quaerere munus aquam.

Et sibi tum structae gratantur moenibus vrbis, Magnaq́ se pueri regna locasse putant.

Haec videt, ac ridet quae transit grandior aetas, Vixq́ graues sese virq́, senexq́ tenent.

Haud aliter Superis dant nostra negotia risum,

Regnaq́ pro nidis, quae fabricamus, habent.

(38)

Hoc quoque stultitiae genus est memorabile nostrae, Corpora tam varias nostra subire togas:

Pauca vel hoc studio, peregrinus ad oppida currat, Inueniet vestes per loca quaeque nouas.

Si sedeant vno semel omnes forte theatro, (Quot sua distinctos pompa, colorq́ facit) Ridiculis videat plenissima pulpita mimis,

Rideat & socij pallia quisque sui.

Iam quis non gemmas, quis non sibi congerit aurum?

Sudat in hoc hominum conteriturq́ labor.

Quid tamen est aurum, fuluae nisi puluis arenae?

Gemmaq́, quàm vitrei gutta gelata maris?

Et petit has tantâ gens stulta cupidine gazas, Seu foret hinc miseris vna petenda salus.

Ecce tibi minimo coelum venale labore, Et coelum hoc pretio, quantula turba petit?

Heu genus insanum! terras praeponitis astris, Ducitis aeternis lucra priora bonis!

Quis pueros (lusu si fors ita turpiter errent) Ludibrio dignos helleboroq́ neget?

Nempe sciunt leuibus quid distent aera lupinis, Vt semel abiectas deseruêre nuces.

Nos mage desipimus, cùm parua crepundia, coelo, Prô pudor! & fatuas pluris habemus opes.

O medici mediam stolidis pertundite venam!

Stultitiae queat hic proximus esse furor.

Sed videt haec, magnus qui temperat arbiter orbem, Nostraq́, stultitiae nomine, multa tegit.

Et mea propitius deliria plurima transit,

Multaq́ scit coecâ dissimulanda manu.

(39)

10

Et qui ius adimat, nouit Praetoris egere, Ne perdam, patrias qui mihi seruet opes.

Ergo adeat sanum mea, fac, tutela patronum,

Stultitiae custos esto vel ipse meae.

(40)

Psalm. 68.

Deus tu scis insipientiam meam, & delicta mea à te non sunt abscondita.

Prov. 30.

S T V L T I S S I M V S sum virorum, & sa- pientia hominum non est mecum. Non didici sapientiam, & non noui scientiam sanctorum.

2. ad Cor. II. Prov. 22. Tomo 9. Aug. in spec. peccat. cap. 8.

Vtinam sustineretis modicū quid insipientiae meae!

Stultitia [enim] colligata est in corde pueri.

[Sed] vis noscere quis sit insipiens, &

quis stultus? Respondeo; insipiens est qui se à Paradisi gaudijs peregrinum esse non considerat, & se exulem in hoc exilio non attendit: stultus est, qui licet ista cogno- uerit, liberari tamen à mundi miseriâ per vitae meritum non intendit.

Aug. serm. 8. de Tēp. cap. 5.

Dic ergo te stultum, & sapiens eris. Sed dic, dic, & intus dic, quia sic est vt dicis. Si dicis, noli coram hominibus dicere, & coram Deo non dicere. Prorsus quod ad te ipsum per- tinet, quod ad tua; tenebrosus es. Quid est enim aliud, esse stultum, nisi esse tenebro- sum in corde?

Aug. epist. 119.

Quis est stultus ille qui tamquam luna

mutatur, nisi Adam in quo omnes pec-

cauerunt?

(41)

Basil. homil. in Psal. 37.

Insipientiam quoque [Dauid] stul-

tum suum factum nominat, ab insipientiâ

procedens. Omne enim peccatum per stul-

(42)

titiam fit. Qui igitur in peccatis perseue-

rant, inq́ue eis consistentes gaudent, & se ob- lectant ac deliciantur, nihilo dissimiles por- cis sunt sese in volutabro luti prouoluenti- bus. Docet autem in quibus fuerit, cùm incideret in peccatum. Quoniam enim

tempore aliquo cor meum conturbatum est, &

dereliquit me virtus mea, & lumen oculorum meo- rum, & ipsum non est mecum: tempore enim, inquit, peccati; pars animae rationis particeps haud modicam sustinebat perturbationem prauo confusa affectu, & tenebris, ab eo qui peccati fuit impulsor, obducta; adeò vt in insipientiam inciderit. ideò dicit, putruerunt

cicatrices meae à facie insipientiae meae. Conturba- tum itaque cor eius, quoniam in insipientiâ

fuerat, & à virtute prudentiae exciderat:

Orig in Psal. 37.

Rectè [autē] peccatū insipientiam vocauit, nemo enim sapiens id aliquando cōmittit.

Chrys. homil. 17. in Genes. 14.

Nihil peccato peius; insipientes facit eos, qui antea intellectu, & sapientiâ multâ praeditifuerant.

[Et certè] malitia omnis ex stultitiâ ori- tur; siquidem superbus & iracundus (quo- niam sapientiâ carent) his affectibus absu- mūtur.ideò inquit Propheta: Non est sanitas in

carne mea à facie insipiētiae meae: vt omne peccatū è stultitiâ ortum habere demonstret: nam qui

virturi studet, qui Deum timet, is sapientissi-

mus est. Initium, inquit, sapientiae timor Domini.

(43)

13

Quod si ita est; malus, qui Dei timorem non habet, sine dubio non est sapiens. Qui hac verâ caret sapientiâ; stultissimus est.

Chrys. homil. 41. in cap. 6. Ioan.

Chrys. hom. 4 in Ioâ.

Nihil enim ab insanientibus differunt, qui terrenas res, & breuì duraturas tam quam in somnis suspicantur. Videntur diuitijs afflue- re, cùm nullis affluant, in delicijs esse, cùm non sint: neque ante se deceptos intelli- gunt, quàm ab insanià liberentur.

Aug. in Psa. 31.

Delirare tibi videor, cùm haecce loquor;

anicularia tibi videntur haec verba. Tu enim (videlicet homo magni consilij, magnaeq́ue prudentiae) excognitas quotidie genera ac- quirendae pecuniae, de negotio, de agricul- tura, fortassis & de eloquio, de iuris consul- tatione, de militiâ; addis, & de foenore. pri- mò hoc à te quaero: scis eum possessurum cui seruas? aut si nondum natus est, scis nas- citurum? seruas filiis; in certum est, an futuris, an possessuris?

Chrys. in Psal. 48.

Sed quid est, dic quaeso, stultius homine qui laborat, & se excruciat, & tantas opes congregat, vt ex eius laboribus alij se volup- tate expleant? Quid est autē; simul insipiens &

stultus peribūt? Hic mihi videtur verba facere

de impiis, qui toti rebus praesentibus affixi

sunt, easq́; suspiciūt; de futuris autē nihil phi-

losophantur, ea de causa vocans eo sinsipiētes.

(44)
(45)

14

neis sua nomina inscribere, & putare se ma- gnam consolationem ex eo accipere, & vin- bram pro rei veritate consequi.

Ibid.

Agloriâ suâ exturbant sunt. Quidnam po- test cum hâc conferri stultitiâ, quando ea faciunt de quibus puniuntur; pro quibus ignominiâ afficiuntur?

Chrys. homil. 55. ad pop. Antioc

Lignum quidē quod plantasti, manet; do- mus quam aedificas, & ipsa manet; faber au- tem & agricola abducuntur & pereunt. Et cùm haec fiant, tamquam immortales haec omnia comparamus. Igitur audi quid Salo- mon dicat: Acdificaui mihi domos, inquit, plan- taui hortos & viridaria, vineas, natatorias aqua- rum. Sed quid ait post haec omnia? Vanitas va- nitatum, & omnia vanitas. Non simpliciter va- nitas, sed per excellentiam. Et quaeso creda- mus, & res apprehendamus in quibus non est vanitas: si splendida respicias aedificia, &

horum te fallit aspectus, statim in coelum res- pice: à lapidibus & columnis ad illum de- corem oculos reflecte, & videbis quod hęc formicarum sint & culicū opera. cōtemplare spe- ctaculum; ascende ad coelestia, illinc aedifi- ciorum disce splendorem, & hęc nihil esse in- uenies, sed paruulorū ludibria puerorū. verùm nō ferunt pueri, vt de re vllâ vtili curam gerant.

Chrys. hom. 4 in 1. ad Corin. cap. 1.

Ita etiam quidam semper volunt lude-

re, humiq́ue semper iacent & humi ser-

(46)

pe terrena, affectant. Pueri autem sae- pè, cùm nos loquamur de rebus necessa- riis, corum quae dicuntur, nihil sentiunt, sed semper rident: ita etiam quidam, quan- do de regno loquimur, rident. Pueri rur- sus, quando latronem viderint, & quae sunt intus auferentem, non solùm non prohi- bent, sed etiam arrident insidiatori. Sin au- tem calathulum aut sistra abstuleris, aut ali- quid aliud ludicrum, indignantur & aegrè ferunt, se dilacerant & solum pulsant. Ita et- iam quidam, videntes diabolum paterna omnia sibi auferentem, rident, ad eum tamquam ad amicum accurrentes: si quis- quam autem aut possessiones, aut diui- tias, aut puerile aliquid abstulerit, se dis- cerpunt. Intelligite insipientes in populo, & stulti aliquando sapite. Nolite pueri effici sensibus.

Psa. 93. 1. ad Cor. 14 Chrys. homil. 36. in hunc locum.

Parui enim pueri, parua quidem hianti ore stupent & mirantur; rerum verò valde ma- gnarum, non tantâ tenentur admiratione:

nolite pueri effici; hoc est, insipientes, vbi oportet esse sapientes.

Pueris quidem iis, qui sunt adhuc paulo minores, patres praebent eiusmodi: calceos, vestes, aureas quasdam bracteas & armillas.

Postquam autem creuerint; illis eis ablatis,

dant alia maiora. Ita etiam fecit Deus: nos à

paruis illis & puerilibus abducens, ea quae

sunt in coelis pollicitus est. Ne haec ergo

(47)

16

quae fluunt & praetercurrunt admireris, nec sis pusilli & abiecti animi.

Chrys. homil. in Ps. 4.

Augu. Conf. 1. ca. 9.

Sed maiorum nugae negotia vocantur;

puerorum autem talia cùm sint, puniuntur à maioribus.

Ambr. in Psa. 118. Octon. 5.

Beatus vir cui nomen Domini spes eius, & non respexit in vanitates & insanias falsas. Qui non respicit haec beatus est, qui autem respicit, insanus atque furiosus est. & ideo resipiscat vnusquisque à furore saecularium cupidita- tum, quae ita mentem, animumq́ue pertur- bant, vt compos sui esse nen possit.

Psa. 24.

Delicta iuuentutis meae, & ignorantias meas ne memineris [Domine.]

Aug. l. 1 de peccat. mer. cap. 35.

Ipsos namque fatuos videmus (quos vul-

go moriones vocant) ad cordatorum deli-

cias adhiberi, & in mancipiorum aesti-

matione, preciosiores esse cordatis. Et

suum paruulum filium, à quo garriente talia

pater laetus exspectat, prouocat; sed dū spes

subest incrementorum, & ingenij lumen ac-

cessurum creditur aetatis accessu, fit vt con-

(48)
(49)

*3

(50)

III. [Miserere mei Domine]

Miserere mei Domine, quoniam in- firmus sum: sana me Domine, quo- niam conturbata sunt ossa mea.

Psalm. 6.

COnquerar; an sileam? iustas dedit ira querelas.

Heu sine Poeoniâ sola relinquor ope!

Non ego (verba licet mihi quis iurata dedisset) Sperassem, cordi non magis esse tibi.

Siccine tardus ades, neque nostra pericula tangunt?

Quae potuit tantae caussa fuisse morae?

O mea spes! Numen quo non praesentius aegris, Sic potis es nostri non memor esse mali?

Nunc aderant pariter Podalyrius, atque Melampus, Phillyrides Chiron, Poeoniusq́ senex.

Multáque praeterea comitata Machaōne, turba;

Quiq́ aliquod medicâ nomen ab arte gerunt:

Tu solus deeras, morborum publica cura, Postq́ tot Hippocrates vltimus ecce venis.

O mea spes! numen quo non praesentius aegris, Sic potis es nostri non memor esse mali?

Omnibus est oris visus color indice linguâ, Omnibus admotâ vena notata manu:

Nil, aiunt, vitale rubet, neque languida certas Vena notat, pulsu praemoriente, moras.

Idq́ ego plus ipsis deprendo medentibus aegra,

Destituit medicos ars sua, meq́ salus.

(51)

18

Quidnam igitur sperem fugientibus orba Magistris, Morbus vbi vincit saeuior artis opem?

Coeca per infectas serpunt contagia venas, Imaq́ subsidit lapsus in ossa dolor;

Et caput & cubiti se sustentare recusant, Tinctáque vix Baccho vena medente redit.

Et iam vix animae superest pars vltima nostrae, Heu paror inferiis proxima pompa meis!

Denique qui morbos cupit omnes discere nostros, Copia quod fieri non sinit, ille cupit.

Hic status, haec rerum facies miseranda mearum est, Nec iuuor vllius, qui medeatur, ope.

Aspice, vix nostram poteris dignoscere formam;

Vultus abest vultu, seq́ necipse refert.

Lumina suffossis retrò fugêre cauernis, Magnáque purpureis facta ruina genis, Ante diem niuei, lapsiq́ èfronte capilli

Decrepitam fieri cogitis ante diem.

Nec quisquam hanc ferro potuit compescere noxam, Quin caput & faciem carperet atra lues.

Tetrica quid memorem vigilis fastidia lecti?

Quaeq́ manu tangi vulnera cruda timent?

Vulnera, prôh nullis mulcenda Machäonis herbis!

Qualia, quae secuit barbarus ensis, hiant:

Vulnera, sed penitas animi populantia fibras, Quae nullus medicâ claudat hiulca manu.

Nempe graues, mea sunt, quas feci, vulnera noxae, Vulnera, trux animae carnificina meae.

Adde, quod intus, opum dirus mihi turgeat hydrops,

Lentáque pigritiae repat in ima lues;

(52)

Tensáque ventosi propè rumpant ilia fastus, Et Veneris tacitus pectora cancer edat.

Haec ego saepè dedi varijs tractanda Magistris, Semper at oblatae cura fefellit opis.

Scilicet ipse suas, hic tentet inaniter artes, Qui raptum Androgeo reddidit arte diem.

Quiq́ potestates succorum norât & vsum, Vna salus aegris spesq́, Epidaure, tuis.

Nec iuuet hic Chiron, operosae viribus herbae, Nec summum medici numen Apollo chori.

Officium tanto cedit minus omne dolori, Non habet hic vllum succus, odorvè, locum.

Quas igitur spectem, vestri nisi Numinis, aras, Funeribus nullis quas Libitana notat?

O mea spes! Numen quo non praesentius vllum!

Ecce tuam veneror, mortua paenè, manum.

Sanus Apollineâ non indiget arte vel herbâ, Lege Machäoniae, qui dolet, artis eget.

Mens mihi laesa dolet, plus simplice vulneris ictu;

Ne doleat, vires experiare tuas.

Illa ego sum, Solymis quam praedo cruentus arenis Strauit, & immiti diffidit ense latus.

Tu Samarita, mero; Tu vulnera mitis oliuo Obline, barbaricâ vulnera facta manu;

Quosq́ Leuita negat, medicos inuerge liquores,

Crescet ab infuso rore meroq́ salus.

(53)

20

Psal. 6. v. 3.

Miserere mei Domine, quoniam infir- mus sum: sana me Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.

Aug. soliloq cap. 2.

AEG ROTVS sum, ad medicū clamo; cae- cus sum, ad lucem propero; mortuus sum, ad vitam suspiro. Tu es medicus, tu lux, tu vita, I E S V N A Z A R E N E ; misere- re mei fili Dauid; miserere mei fons miseri- cordiae. Audi quid ad te clamet infirmus;

Lux quae transis, expecta caecum; praebe ei manum vtad te veniat, & in lumine tuo vi- deat lumen.

Aug. medit. cap. 36.

Imperfecta enim mea plurima vident o- culi tui. Mitte, quaeso manum pietatis tuae in me, & tolle de me, quicquid offendit oculos pietatis tuae in me. Coram te Domine est sanitas & infirmitas mea. Illam precor serua, istam sana. Sana me Domine & sanabor; saluum me fac & saluus ero. Tu qui infirma sanas &

sanata conseruas. Tu qui nutu tuo restauras diruta & collapsa.

Vtinā tibi Domine, aliquae filiae Hierusa- lē nuncient lāguores meos, si qui sunt in me qui commendari tibi digni sunt; nam multi sunt in me indigentes curari. O me felicem si aliquis Centurio coelestis dicat tibi: Do-

mine puer meus iacet paralyticus in domo, & malè

torquetur! vtinam Domine statim respondeas,

(54)

Ego veniam, & curabo eum. Dic Domine ver- bo, & sanabor. Verbo enim ades, quia ver- bum es.

Guilb. Abb. ser. 46. in Cāt.

August. soliloq. cap. 20.

Medicinas de terra, propter singulas quasque suas corruptelas creasti. Singula solatia singulis malis obuiantia praeparasti;

quoniam es misericors, & miserator.

August lib. 10. confes. cap. 28.

Hei mihi, Domine, miserere mei. Hei mi- hi, ecce vulnera mea non abscondo. Me- dicus es, aeger sum, misericors es, miser sum.

Idem ibidem cap. 30.

Nunquid non potens est manus tua Deus omnipotens sanare omnes languores animae meae?

Hiero. in Psal. 102.

Multas infirmitates habet anima nostra.

Quot peccata, tot infirmitates.

Aug. ser. 59. de verbis Domini cap. 11.

AEgrotat humanum genus, non morbis corporis, sed peccatis.

Chrys. homil. 14. in c. 4. Mat.

(55)

Non modò enim paralysi dissolui, ve- rùm etiam peccare, languor est, & longè illo languore deterior, ac tanto vtique, quanto est corpore anima praestantior.

Aug. medit. cap. 40.

Praesta mihi Domine medicinam vnde mea possint curari vulnera: visita me infir- mum, cura me aegrum, sana me languentem,

& suscita me mortuum.

Chrys. in c. 4. Matth. homil. 14.

Varios siquidem languores habemus ani- marum, & hi sunt quibus [Christus] princi- paliter vult mederi.

Propterea enim illas aegritudines sanat, vt

istas scilicet de nostris animabus expellat.

(56)

Ambr. tract. de 42. māsionibus.

Animae languor peccatum est, vnde dixit

Propheta; Sana animam meam, quia peccaui tibi, lāguor animę nostrę superbia est, auaritia est.

Ambr. lib. 4. in cap. 4. Luc.

Etiam in typo mulieris illius, socrus Si- monis & Andreae, variis criminum febribus, caro nostra languebat, & diuersarum cupi- ditatum immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim quàm caloris. Itaque illa animum, haec corpus in- flammat; febris enim nostra, auaritia est: fe- bris nostra, libido est, eò quòd ignitae sint cu- piditates: febris nostra, iracundia est: febre libido flagrantior est, grauiùsque praecipitat

& inflammat.

Chrys. in cap. 3. ad Philip. ser. 11. digressione morali.

Vexabat enim nos morbus grauis ac fe- bris vehemens, decumbe bamusq́ue, non in lecto, sed in ipsâmet vitiositate, perinde ac in stercore. In improbitate volutabamur, sca- tentes vlceribus, foetorem spirantes, squallidi, incurui, vmbrae potiùs quàm homines.

Aug. serm. 59 de verbis Domini, c. 11.

Quin iacet toto orbe, ab Oriente vsque ad Occidentem, grandis aegrotus; sed ad sa- nandum grandem aegrotum descendit om- nipotens medicus. Humiliauit se vsque ad mortalem carnem, tamquam vsque ad le- ctum aegrotantis.

Chrys. in cap. 3. ad Philip. ser. 11.

Vidit in stercore iacentem, à vermibus ex-

(57)

ulceratum, à febri & fame oppressum, nullo

non morbi genere laborantem. Nam & fe-

bris vexabat [hoc enim est improba cupidi-

(58)

ras] & inflammationes vrgebant [hoc enim arrogantia] & quaedam insatiabilis fames occupabat [hoc enim auaritia] & sanies vndiq; [hoc enim scortatio] & coecitas ocu- lorum [hoc enim idololatria] & surditas &

stupor [hoc enim erat, lapides & ligna ado- rare, & cum illis colloqui] & multa defor- mitas [hoc enim vitiositas] triste nimirum quiddam & morbus grauissimus. Vidit, ab- surdiùs (quàm insanientes soleant) loquen- tes, & lignum & lapidem Deum vocantes.

Vidit in tantâ vitiositate; nec tamen abomi- natus est, non amarior factus, non auersatus est, non odio prosecutus; Dominus enim erat, & opus suum non oderat. Deinde quid

facit? optimi medici more parat pretiosa pharmaca;

Orig. hom. 1. in Leuit. ca. 12. & 13.

Et quia ipse est & verbum Dei, aegris suis non herbarum succis sed verborum sacra- mentis medicinam conquirit.

Orig. hom. 1. in Ps. 37

Erat namque Archiatros, qui posset cu- rare omnem languorem, & omnem infir- mitatem.

Aug. in Ps. 43.

Nouerat, venâ inspectâ, quid intùs agere- tur in aegroto.

Erat humanarum aegritudinum Paeonius

(59)

24

Medicus, & sanctus aegrotae animae incanta- tor. Saluum, inquit, fac seruum tuum Deus meus sperantem in te. Miserere mei Domine, quia clamaui ad te tot â die. Bonus autem Paedagogus, qui est sapientia (qui verbum Patris, qui fabrica- tus est coelum) vniuersi figmenti curam ge- rit, eiusq́ue corpori & animae medetur: qui est omni ex parte sufficiens medicus, huma- nae naturae seruator: Surge, inquit Paralytico,

& sublato, in quo iaces, grabato, vade do- mum; & qui priùs erat infirmus, extemplò sa- nus & firmus euasit. Et mortuo Lazaro dixit egredere; ille verò mortuus, ex sepulcro exijt, qualis erat antequam moreretur, meditatus resurrectionem.

Clem. Alex. lib. 1. Paedag. cap. 2.

Aug. vel quis alius lib. de verâ & falsâ Poen. cap. 5.

Ideò autem tot saluauit febricitantes, tot languidos, tot claudos, tot caecos & aridos, ne desperet de se peccator: medicum se vo- cat, & non sanis sed malè habentibus op- portunum.

Aug. de doctrinâ Christianâ lib. 1. cap. 14.

Et sicut ille qui medetur vulneri corporis, adhibet quaedam contraria; sicut frigidum calido, vel adhibet etiam quaedam similia: sic Dei sapientia hominem curans, seipsam ex- hibuit ad sanandum; ipsa medicus, ipsa me- dicina. Quia ergo per superbiam homo lap- sus est, humilitatem adhibuit ad sanandum.

Serpentis sapientiâ decepti sumus, Dei stul-

(60)

titiâ liberamur. Iam verò similia, quasi liga- menta membris & vulneribus nostris adhi- bita, illa sunt; quod per feminam decep- tos, per feminam natus; homo, homines;

mortalis, mortales; morte, mortuos libe- rauit.

Noziā. orat. 16

Quod si te ergo fortasse animarum no- strarum praedo & tyrannus, vel à Hierusalem in Hiericho descendentem, vel alibi vspiam inermem & imparatum nactus, vsque adeò sauciauit;

Aug. hom. 12.

Clama; Ego dixi, Domine miserere mei, sana animam meam, quoniam peccauitibi: sanat te Deus confitere tantum vulnus tuum. Iaces sub manibus medici; patienter implora au- xilium, fouet, vrit, secat; aequanimiter tole- ra, tantum noli attendere nisi vt saneris; sa- naberis autem, si oftendas te medico; non quia ille non videt, si tu te abscondas, sed ipsa consessio initium sanitatis est.

Amb. in Psal. 40.

Vulnus, medicum quaerit; Medicus, con- sessionem exigit.

Amb. ad Virgi. lapsam cap. 8.

Conuertere ad me, ait Dominus, numquid re-

sina non est in Galaad, aut medicus non est ibi? quare

non ascendit sanitas filiae populi mei? grandi plagae

altâ & prolixâ opus est medicinâ.

(61)

26

Aug. serm. 37 de verbis Dom.

Totum enim genus humanum, est ille homo, qui iacebat in viâ semiviuus, à latro- nibus relictus; quem contempsit transiens Sacerdos & Leuites; & accessit ad eum cu- randum eiq́ue opitulandum transiens Sa- maritanus, in quo Samaritano, se voluit in- telligi Dominus noster I ESVS CHRISTVS .

Amb. de 42. mansion. mansione 9

Ideò vnusquisque nostrûm, cordis & cor- poris genua flectens, oret Dominum no- strum I ESVM CHRISTVM (qui sanat omnes in- firmitates nostras) & cum Prophetâ dicat. Sa- na me Domine & sanabor, salua me, & salua- bor. dicat & cum Dauid: Sana me Domine, quo- niam conturbata sunt omnia ossa mea.

Chrys. in Psal. 26.

Omnis enim qui medicum non agno scit, phraeneticus est. Nam quoties phraeneticos videmus medicis contumeliam facere, resi- stere sanitati, nolle curari, deridere veram curam?

Ibid.

Currite ad medicum dum potestis; ne, cùm velitis, non possitis.

Aug. in Psal. 102.

(62)

dicus. Omnipotenti medico nullus languor insanabilis occurrit; tantùm tu curari te sine;

manus eius ne repellas, nouit quid agat. Non tantùm delecteris cùm fouet, sed etiam to- leres, cùm secat. Tolera medicinalem dolo- rem, futuram cogitans sanitatem: ferto ergo manus eius, ô anima, quae benedicis eum, non obliuiscens omnes retributiones eius, sanat enim omnes languores tuos.

Aug. in Psal. 40

Planè committamus nos medici manui, non enim errat, vt sanum pro putri secet.

Nouit quod inspicit, nouit vitium, quia ipse fecit naturam: quid ipse condidit, quid de nostrâ cupiditate accessit, discernit. scit se sa- no homini praeceptum dedisse, ne languo- rem incurreret; dixisse in Paradyso, hoc manduca, & hoc noli. Non audiuit sanus medici praeceptum, vt non caderet; audiat vel aegrotus vt surgat.

Chrys. in cap. 10. Lucae. homil. de Samarit.

Quisquis ergo es, ô Christiane, qui sani-

tatem iactas & te vulneratum fuisse dissimu-

las, qui integritate gaudes & te aegrotum

fuisse non meres, qui te destiturum iacuisse

non respicis, sed erectum in Eccleciâ gloria-

ris; ama C HRISTVM qui te à praedonibus li-

berauit, dilige Dominum qui te prostratum

iacentemq́ue erexit. Dilige, inquam, Domi-

num, qui te in Ecclesiae stabulum, per semet-

(63)

28

ipsum, inuexit; qui rectori stabulario com- mendauit; qui duos denarios, hoc est, legem

& Euangelium in eruditionem tuam eroga-

ri praecepit. Dilige, inquam, Dominum qui

tibi dicit: ecce sanus es. Dominus enim caram

tuam salutem habet, qui propter te in saecu-

lum venit, & te à nefandis latronibus libe-

rauit.

(64)
(65)

29

IV. [Vide humilitatem meam]

Vide humilitatem meam, & labo- rem meum: & dimitte vniuersa delicta mea.

Psalm. 24.

ASpicis, heu saeuus! nostris neque tangere curis?

Aspicis, & credi vis tibi, me quod ames?

Futilis ignaro cantetur fabula vulgo;

Sentit amicorum vulnera, quisquis amat.

Aspicis & pateris; neque cura est vlla iuuandi;

Verus amor promptam non ita tardat opem.

Aspice, quàm turpi iubear vigilare labori;

Aspice, cui tendam colla premenda iugo.

Si foret ingenuâ saltem labor indole dignus, Nec nimis abiectae vilius artis opus.

Multa meos casus magnorum exempla leuarent, Et faceret propriam, sors aliena, leuem.

Saepè Ducum proauos, Regesq́ nouerca coëgit Augustas operi sors adhibere manus:

Protea fraenantem septemplicis ostia Nili, Sic oras miseram, Rex Menelae, stipem.

Dextra Syracosij sceptris assueta Tyranni Sic ferulas, pueris sceptra verenda, tulit.

Flēda exempla quidē, tamen haud ducenda pudori, (Non etenim miseris sunt sua sata probro) Ast mea non lacrymis, sed digna pudore ruina est,

Quae roto seruiles spontè subacta, molas.

(66)

Qualis ab infidâ Sampson detonsus amicâ, Circuit indiguas, hoste vidente rotas.

Atque vtinam famulas tantùm damnarer ad artes!

Explerem ingenuâ sordida pensa manu:

Turpibus at seruum vitijs addicere pectus, Vilius est quâuis mancipis arte probrum.

Ah pudet! & (duplicis noua quae mihi causa ruboris) Ipsa meum damnans execror author opus.

Vix benè pertaesum est, rursumq́ reuoluitur error, Crescit & attextis nexa catena malis.

Scilicet illa manet plectendas vltio noxas, Admissum sequitur mox noua culpa scelus.

O quàm saepè meo sensi haec ludibria damno!

Nec tamen est damni mens reuocata metu.

Nempe trahor vario studia in diuersa duello, Vt ratis ambiguis iam pila facta Notis.

Et trahit hinc (vitij, quae lena comesq́) voluptas;

Quiq́ subit vitium, retrahit indè dolor.

Saepiùs illa tamen redit è certamine victrix, Assiduus vitio sit licet ille comes.

Sic habet alternos virtus, vitiumq́ triumphos, Et meus aeterno vertitur orbe, labor.

Tu super haec etiam loris seruilibus instas, Addis & in poenas verbera dura meas;

Poenaq́ cùm culpae sit culpa, secunda peractae Supplicijs poenas adijcis vsque nouas.

Nempe Ixïonius non est modò fabula terror, Vincta sed aeternae vertor in orbe molae.

Aspicis haec durus, neque nostro tangere fato?

Aspice, & in poenas mitior esto meas.

(67)

31

Psalm. 24.

Vide humilitatem meam, & laborem meum: & dimitte vniuersa delicta mea.

Mach. 6.

IN quantam tribulationem deueni! in quos flu- ctus tristitiae, in quâ nunc sum; qui iucundus eram

& dilectis in potestate meâ! nunc verò reminiscor malorum quae feci.

Beda in Psal. 24.

Vide humilitatem meam, attende deiectio- nem infirmitatis meae.

Greg. cap. 22. in cap. 7. Iob.

Contrarietas culpae facta est homini pon- dus poenae; vt corruptioni suae malè liber ser- uiat, qui benè seruus de incorruptionis liber- tate gaudebat.

Nunc etenim menti cedit caro, nuncq́ vicissim Mens carnem sequitur. -

Namq́ bonū cupiens, facit id tamen ipsa quod odit;

Seruitium lacrymis persequiturq́ graue.

Naziā. carm. de animae calamitatibus.

Chrys. hom. 9 in epistola 1. ad Cor. tom. 4.

(68)

peccatū; vnde ait Propheta, Homo cùm in ho-

nor esset, non intellexit, comparatus est iumentis

insipientibus.

(69)

32

Orig. hom. 16 in cap. 67. Genes.

Sanè si intelligamus spiritualiter, quae sit AEgyptiorum seruitus; agnoscimus, quia ser- uire AEgyptijs, nō aliud est, quàm obnoxium fieri carnalibus vitijs, in quod vtique vnum- quemque non extrinsecus illata necessitas cogit, sed segnities animi & libido ac volu- ptas corporis subegit, cui se animus per con- cordiam subdit. Denique & Saluator de li- bertate & seruitute in Euangelio disserens, ita loquitur. Omnis, inquit, qui peccat seruus est peccati.

Hom. 8 in cap. 15. Exo.

Sicut ergo AEgyptus (ista terrena prouin- cia) filijs Israël, domus dicitur seruitutis, ad comparationem Iudeae & Ierusalem (quae eis domus efficitur libertatis) ita ad compa- rationem coelestis Hierusalem (quae vt ita dicam; mater est libertatis) totus hic mun- dus, & omnia quae in hoc mundo sunt, do- mus est seruitutis.

Aug. serm. 12. de verbis Domini.

Quid ergo mirum si mundus multa vapu- lat? seruus est, sciens voluntatem Domini sui

& faciens digna plagis; non ergo recuset va- pulare multis, quoniam si non vult audire praeceptorem iniustè, iustè patietur vltorem;

vel non murmuret contra castigatorem, cùm videat se plagis dignum, vt misericordiam mereatur.

Prou. 26. v. 3.

(70)
(71)

33

Homo cùm in honore esset, non intellexit, compara- tus est iumentis insipientibus.

Bern. serm. 3. super Qui habitat in adiutorio.

Bern. serm. 5. de Ascens.

Asinini quidam & bestiales motus legem contrariam habent. Cùm ieiunare cōsentis, vrget gulae illecebra; cùm vigilare proponis, somnolentia premit: quid faciemus huic asino?

Eadem peccatores spiritualiter feremus, quae [Sampson] carnaliter ad nostram eru- ditionem expressa, sustinuit. Ita enim nobis, vt illi hostis illuder, & vertendis molis velut asinos deputabit. Vnde nos Dominus (ne collum nostrum, non subditum iugo Chri- sti dignum faciamus afinariâ molâ) admonet per Prophetam: nolite fieri sicut equus & ma- lus, quibus non est intellectus. Homo enim, vt alibi dicit idem Propheta, non intelligens hono- rem suum, comparatur iumentis & similis effici- tur. Quod in Rege Babylonio videmus eui- denter expletum, qui stoliditatis impiae &

vecordis superbiae poenam, sensu hominis exutus in belluino hoc corde sustinuit. Ete- nim homo in errore positus & in iustitiâ re- lapsus, iustè vt Sampson sapientiae pariter &

gratiae virtute desertus, caecitate punitur &

molâ; quia dignus est opere iumentario, qui se-

metipsum lumine rationis orbauerit, & in si-

militudinem belluarum corporis seruus, ab-

iecerit. Considera huiusmodi mortalium vi-

tam, & tota tibi species iumenti molentis oc-

currat. Vtille pannis oculos corporis, sic iste

(72)

sordibus vitae suae oculos mētis obsutus, per errores suorum sensuum, quasi circa ambages molarum laboriosâ miser statione versatur, vsui suo vacuus, laboriosus alieno. Stat in viâ peccatorum compeditus vinculis cupidita- tum suarum, & ipse sibi carce est, obsessus tenebris erroris sui, & conscientiae squallore concretus in semetipso pistrini ergastulum pa- titur, saxum cordis sui pertinacia iniquitatis induratum quasi molam versat, farinam hosti- bus suis, de corruptâ animae suae fruge, confi- ciens; quia sicut scriptum est: peccator de ani- mâ suâ currit. Ita qui peccatum operatur de molâ vitae suae, hostile triticum molit vt Za- bulum pascat, cui panis est anima, quae sibi fames est.

Paulin. epist. 4 ad Seuerum.

Orig. tract. 5. in Matth. cap. 18.

Sunt autem & molarum differentiae, vt sint quaedam earum humanae, aliae asinariae. Et humana quidem est illa de quâ scriptum est:

Duae erunt molentes ad vnam molam; vna assume- tur & altera relinquetur.

Ambr. in c. 17. Lucae.

Discutiamus ergo, quae molant, quid mo-

lant, quídue pistrinum sit: & fortasse mun-

dus iste pistrinum est, & quod in eo humani

corporis forma referatur, in quo anima no-

stra velut quodam carcere includitur, panē

si consulat boni, operatura coelestem. In hoc

ergo pistrino anima obnoxia delictis triti-

cum molendo madefactum & graui humo-

re corruptum, non potest interiora ab exte-

(73)

35

rioribus separare, & ideò relinquitur, quia eius similago displicuit.

Orig. tract. 5. in Mat. cap. 8.

Asinaria autem mola non irrationabiliter dici potest grauissimum hominis malum, quod semper deorsum trahit.

Greg. lib. 6. mor. c. 26. in cap. 5. Iob.

Nam quid per molam asinariam, nisi actio terrena signatur, quae dum colla mentis per stulta desideria constringit, hanc in laboris cir- cuitum mittit.

Aug. ser. 107 de tēp.

Molendinum enim labor est huius saecu- li;

Aug. in Psal. 36

Et molendinum puto dictum mundum istum, quia rotâ quâdam temporum volui- tur, & amatores suos conterit.

Greg. 7 mor. c. 16. c. 6. Iob.

Testatur Sampson Allophylis captus, qui

postquam oculos perdidit, ad molam deputa-

tus est; quia nimirum maligni spiritus post-

quam tentationum stimulis intus aciem

(74)

Et quare in molendino? quia in isto mundo versantur: vbi molendinum intelligitur, quia sic vertitur mundus iste, quo modo mola.

In Psal. 99.

Quare in molendino? quia deuincti in sae- culo, circuitu rerum temporalium, tamquam molâ detinentur.

Aug. soliloq. cap. 6.

Et trahebant me post se, in circuitu, de vi- tio in vitium, & de luto in lutum.

Greg. lib. 16. mor. c. 30. in c. 24. Iob

Vnde bene quoque per Psalmistam dici-

tur, Deus meus, pone illos vt rotam. vt rota po-

(75)

36

nuntur quippe iniqui, quia in circuitu laboris missi, dum ea quae antè sunt negligunt, & ea quae deserenda sunt sequuntur, ex posterio- ribus eleuantur, & in anterioribus cadunt.

Greg. lib. 2. mor. c. 4. in 1. c. Iob.

Hinc est enim quod per Psalmistam dici- tur: in circuitu impij ambulant; quia dum inte- riora non appetunt, in exteriorum labore fa- tigantur.

Bernar. hom. 81 in Cāt.

Miser ego homo! quis me liberabit à ca- lumniâ huius pudendae seruitutis? miser sed liber, liber quia homo, miser quia seruus, &

pro seruitute quidem miserabilis, sed pro vo-

luntate inexcusabilis. Voluntas enim est quae

se, cùm esset libera, seruam fecit peccati, pec-

cato assentiendo, quia qui facit peccatum,

seruus est peccati.

(76)
(77)

37

V. [Memento]

Memento, quaeso, quòd sicut lutum feceris me, & in puluerem reduces me.

Iob 10.

CRedideram Superis procul esse obliuia regnis, Resq́ suas memori Numina ferre sinu:

Serpit at hic Superis, video, quoque mentibus error, Aut aliquem simulant Numina cauta dolum.

Tu veles, aut certè cupis immemor esse videri, Qui dubitas proprium quale creâris opus.

Si nescis, referam; si scis, cur fingere pergis?

Me Tua de luteâ dextera fecit humo.

Quaeris vbi? toto locus est notissimus orbe, Primus vbi pater est conditus, hortus erat.

Fons vbi de riguis argenteus exilit herbis, Quadruplicíque suas flumine findit aquas.

Scire lubet tempu? minimo post tempore, salsas Cum maris aggeribus terra coëgit aquas.

Addo, (quod historiae facit, hâc quoque parte, probandae) Puniceo rubuit Daedala gleba solo.

Hinc tribus es modicam digitis admensus arenam, Primáque massa mei corporis illa fuit.

Nec primis erit his natalibus exitus impar, Nil nisi puluis eram, nil nisi puluis ero.

Sic faber argillam samijs dum repperit agris,

AEdificat facili pocula ficta luto.

(78)

Principiò, terrae segmenta ligonibus vrget, Indè leui madidam flumine mollit humum;

Denique materiem pernix rot a versat in orbem, Amphoráque admotae nascitur arte manus;

Nascitur, at mediâ vix amphora vixerit horâ, Frangitur, inq́ suam fracta recurrit humum.

Haud magè firma meae fundamina condita vitae, Et leuis extremos finiet vmbra dies.

Cur igitur, veluti suga non satis incitet annos, Praecipites glomerat mobile tempus equos?

Sponte, meus puluis, nimis heu cito, sponte fatiscit, Et mea, non vllo, vita premente fugit!

Si mihi, seu vitreâ concreuit Olympus ab vndâ, Caelite crystallo membra gelata forent!

Aut quales memorant, coelestia lumina, stellas, Quas suus è liquidis condidit author aquis:

Aut foret Angelicae, sine corpore, portio vitae, Elisiis qualem mentibus esse ferunt!

Sperarem Angelicis aequalia saecula lustris, Coelestesq́ annos, sideriosq́ dies.

Sed data squammigerae magè fortia corpora turma Quam peperit viridi Doris aquosapatri.

Quin etiam volucres cunis melioribus ortae, Plumea queis nitidae membra dedi stis aquae.

O vtinam rigidis mihi stent adamantibus artus, Aut durent neruos firma metalla meos!

Felices Scythicae fato meliore sorores, Fama quibus fuluo finxit ab aere manus Cuiq́ fuit solo corpus penetrabile talo,

Caetera nam triplex aes tibi corpus erat!

(79)

39

Sed quid ago, damnoq́ mei cunabula limi?

Aut queror è fragili corpora ficta luto?

Non bene vasa suo facient conuicia fabro,

Nec faber ipse suum iure refutat opus.

(80)

Iob 10.

Memento, quaeso, quòd sicut lutum fece- ris me, & in puluerem reduces me.

Hieremiae 18.

S V R G E , & descende in domum figuli, & ibi au- dies verba mea. Et descendi in domum figuli, &

ecce ipse faciebat opus super rotam, & dissipatum est vas, quod ipse faciebat è luto, manibus suis: conuer- susq́ fecit illud vas alterum; sicut placuerat in ocu- lis eius, vt faceret. & factum est verbum Domini ad me dicens: Numquid, sicut figulus iste, non pote- ro vobis facere, domus Israël, ait Dominus? Ecce sicut lutum in manu figuli, sic vos, in manu mea.

Volens Propheta, Dei oftendere poten-

tiam & hominis fragilitatem, comparat

Deum figulo & hominem luto; quod ni-

hil potest aduersus Deum, sicut nec lutum

aduersus figulum; vnde Rom. 9. dicitur: num-

quid potest figmentum ei qui se finxit, dicere, quid

me fecisti sic? & Isaiae 45. Vae, qui contradicit fictori

suo, testa de samijs terrae. Numquid dicet lutum fi-

gulo suo, Quid facis? & Isaiae 64. Et nunc Domine

Pater noster es tu; nos verò lutum; & fictor noster

tu, & opera manuum tuarum omnes nos. igitur in

domum figuli descēdere, est considerare fra-

gilitatem carnis, suae. Corpora autem no-

stra dicuntur vasa, quia continent liquo-

rem siue thesaurum pretiosissimum, scilicet

Referenties

GERELATEERDE DOCUMENTEN

de dorpsschoonen werden door den meester naar het spreekkamertje gewezen, waar zijne jonge zuster Roosje Van Dale de namen der leerlingen opschreef, terwijl de meester met

Chastillon 6 , die gisteren hier wt Hollant gearriveert is ende vandaege naer Vranckrijck vertreckt, seyt, dat de meeste stemmen tot den trefves vallen, maer dat sommige sijn,

‘Hoe zoet zou het mij zijn,’ dacht ze, ‘indien Frederik zich eene vrouw zocht, die het karakter van mevrouw Goedbloet en van juffer Celia bezat, eene vrouw, die zich het gezelschap

Ik zou hier moeten vertellen wat in andere landen gebeurt: hoe de liederen, hoe het lied het leven is; de jeugd, de vroomheid, de broederband, het vaderland is bij de

Het is voorzeker eene waarheid dat het geld altoos de bedroefdste arme menschen vertroost, want zelfs de onbaatzuchtige Tante Klara voelde zich verligt, door het bezit der

De deugd heeft eigen schoon en blyft zich zelve roemen, Zy wordt door eigen glans omluisterd en vereerd. 'k Stort slechts op 't kille lyk een stroom van liefdetranen, En kniel

Natuurgenot, gij doorademt geheel mijn wezen; en mijne ziel neemt lijf en geest en hert, en draagt ze onbewust, in aardig onbepaald onbegrensd begeren, in eindelooze stille liefde,

Die roode steentjes, wit afgezet; die puntige gevelkes, die nette ruiten voor witte gordijnen en blekkende bloemen, teekenen zulken vrien- delijken groep onder die boomen, dat er u