• No results found

Hugo de Groot, De iure belli ac pacis · dbnl

N/A
N/A
Protected

Academic year: 2021

Share "Hugo de Groot, De iure belli ac pacis · dbnl"

Copied!
1046
0
0

Bezig met laden.... (Bekijk nu de volledige tekst)

Hele tekst

(1)

Hugo de Groot

editie B.J.A. de Kanter-van Hettinga Tromp

bron

Hugo de Groot, De iure belli ac pacis (ed. B.J.A. de Kanter-van Hettinga Tromp). E.J. Brill, Leiden 1939

Zie voor verantwoording: http://www.dbnl.org/tekst/groo001bjad01_01/colofon.htm

© 2009 dbnl / erven B.J.A. de Kanter-van Hettinga Tromp

i.s.m.

(2)

Praefatio

Cornelis van Vollenhoven, magister meus summe venerabilis in Universitate Lugduno-Batava, ille fuit, qui mihi mandavit ut hanc novam editionem operis Grotiani De Iure Belli ac Pacis curarem. Ipse Grotii opera subtiliter noverat, in suis humanitatis et doctrinae studiis Grotium semper respiciebat eiusque consilia continuabat; in illo quasi viva facta erat hortatio ex huius libri epilogo, qui liber interire non potest, ut ipse dicere solebat:

‘non omnia dicta (sunt) quae dici poterant, sed quod dictum satis (est) adiacienda fundamenta, quibus si quis velit superstruere speciosiora opera adeo me invidentem non habebit, ultro et gratiam referet’.

(I.B.P. Lib. III C. XXV § 1).

Hoc opus, quod magistro duce aggressa eram, post eius mortem ad finem perduxi auspice viro doctissimo P.C. Molhuysen, cuius editio, anno 1919 emissa, magnam adversariorum copiam ad Grotii textus atque locos laudatos continet, quae in huius quoque editionis usum vertere mihi licuit.

Haud minus quam anno 1625, quo editio prima Grotii operis praecipui foras data

est, aetate nostra immo ipso hoc anno 1939 bellum impium omnibus viribus est

impugnandum, atque ex animi sententia spero fore ut cogitata Christiana, efflagitatio

iustitiae, conformatio iuris, fidei hortatio, qualia a Grotio, Arminii sectatore, mirabiliter

pure neque ullo certo temporis vestigio observato exposita sunt, denuo multis prosint

qui ad eandem pugnam accinguntur pro gentium convictu pacato ac iuris fundamentis

(3)

niso, quam certarunt Grotius et Van Vollenhoven, Pauli Apostoli dicto audientes, qui in epistula ad Ephesios data (VI, 13-18) dicit:

‘Propterea accipite armaturam Dei: ut possitis resistere in die malo, et in omnibus perfecti stare. State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induti loricam iustitiae, et calceati pedes in praeparationem Euangelii pacis: in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea extinguere; et galeam salutis assumite: et gladium spiritus quod est verbum Dei’.

Haec editio id spectat ut quinque editiones libri De Iure Belli ac Pacis quas ipse Grotius curavit, scilicet annis 1625, 1631, 1632, 1642, 1646, e quibus haec quidem post eius mortem (a. 1645) edita est, in unum volumen colligantur. Unde fiet ut quis supplementa et mutationes, 1114 numero, quibus Grotius magnum suum opus instruxit, perspicere possit. (Vid. Van Vollenhoven: L'édition de 1631 du De Iure Belli ac Pacis de Grotius a. 1625, in: Mededeelingen der Koninklijke Akademie van Wetenschappen, Afdeeling Letterkunde, Deel 66, Serie B, No. 2), (Amstelodami 1928) et: Verspreide Geschriften I (1934) p. 483). Pro fundamento fuit textus editionis anni 1631, qui semper et ubique servatus est, nisi mendum typographicum in eo exemplo manifestum est, aut aliqua lectio ex editione anni 1631 in editionibus annorum 1632, 1642 vel 1646 evidenter emendata est. Videatur e.g. numerus anni MDCXXV in pagina 3; annotatio 1 in pagina 1; nota 4 in pag. 5; nota 10 in pag. 6;

nota 5 in pag. 10. Hanc rationem Van Vollenhoven in commentatione supra laudata

revera probavit, qua monuit editionem anni 1631 esse maximi momenti, utpote quae

mutationes tam plurimas quam gravissimas, a Grotio intextas, iam contineat,

auctorem etiam in ea editione curanda plus curae ac temporis consumpsisse quam

in posterioribus, in quibus tex-

(4)

tum tantum non integrum reliquerit. Nempe in editione anni 1631 circiter 950 ex 1114 mutationibus iam occurrunt. Accedit quod in exemplis posterioribus numerus errorum typographicorum haud contemnendus invenitur. Modo in editione sua anni 1642 Grotius post singula capita crebras annotationes addidit, quae ad textum pertinent. Editio anni 1632 est exemplar raptim expressum litterulis ad legendum difficillimis. Grotius quamquam in hac quoque editione aliquot mutationes disponere potuit, hoc exemplo non id spectabat ut editionem divulgaret emendatiorem, verum ut editionem, anno 1632 a Jansonio compilatam, redargueret. Editio anni 1646 praeter paucas neque graves varietates ab editione anni 1642 multa nova errata typographica exhibet. (Ad haec semper conferatur Van Vollenhoven supra citatus).

Quamquam igitur textus primae editionis a. 1625 nobis non pro fundamento fuit, e textu nunc divulgato mox apparebit, quae supplementa Grotius textui anni 1625 addiderit. Etenim supplementa anni 1631 in textu ornata sunt signis < >, annorum vero 1632, 1642, 1646 signis [ ], quae porro in notis infra paginam inter signa [ ] indicata sunt ut additamenta in sua quaeque editione. Videatur e.c. nota 1 pag. 5;

nota 8 pag. 632; nota 3 pag. 286; nota 11 pag. 298.

Non additamenta tantum, sed etiam mutationes in textu quae sunt eodem modo in notis significatae sunt atque numeris annorum ad quos pertinent instructae:

videatur e.g. nota 4 pag 5.

Notae, a Grotio in margine appictae, ex editionibus annorum 1625, 1631, 1632, 1642, 1646, infra paginas in notis expositae sunt et praeditae annorum numeris editionum, in quibus occurrunt, quae quidem non iam inveniuntur in editione principe anni 1625. Videatur e.g. nota 3 pag. 11 et nota 3 pag. 40.

Annotationes, quae in editionibus annorum 1642 et 1646 post singula capita

leguntur, notarum forma infra paginas positae sunt atque editionum annorum numeris

instructae.

(5)

Videatur e.g. nota 5 pag. 5. Hanc rationem Molhuysen quoque in editione anni 1919 secutus est.

Errata, quae in editionibus annorum 1625 et 1631 erant, correcta sunt ac significata, exceptis mendorum typographicorum correctionibus. Videatur nota 14 pag. 114.

Addenda quoque editionis anni 1625 confecta sunt et enumerata. Videatur nota 11 pag. 39.

Subdivisio paragraphorum facta est secundum editionem anni 1667, in qua primum occurrit; ea quoque significatio in textu inter signa [ ] posita est.

Praeterea in notis similiter inter signa [ ] invenientur explicationes, qualis est nota 3 pag. 6, emendationes sicut in nota 8 pag. 6, nec non accuratior loci designatio eorum, quae Grotius non integra aut mendosa citaverat. Quae omnia maiorem partem accepta sunt ex editione anni 1919. Non inserta sunt privilegia, a Rege Francogallico ad edendum data, quoniam textu operis Grotii De Iure Belli ac Pacis me continui. Eandem ob causam non recepta est Commentatio in Epistolam Apostoli Pauli ad Philemonem, quam editores exemplis annorum 1642 et 1646 subiecerunt.

At vero duo brevia recepi fragmenta, ad vitam Ludovici IX Regis Galliae, cognomine Sancti, pertinentia, quae Grotius editionibus suis annorum 1642 et 1646 inseruit, quod artissime nexa et iugata sint cum cogitatis hoc libro expressis. (Vide Lib. II Cap. XXIII § VIII, 3 et 4, pag. 573).

Molhuysen, cuius ductu et auspiciis haec editio universa confecta est, etiam curationem grammaticam sermonis Latini Graecique in semet recepit, cui insuper curae fuerunt explicationes, emendationes, locorum designationes, de quibus supra dictum est. Sine illius opera ac labore hoc opus nullo modo perfici potuisset.

Editio anni 1919, fundamento editionis anni 1646 constituta, quamquam ab eo

consilio profecta est ut textum et notas corrigeret, errores emendaret, locos auctorum

a Grotio allatos sed non indicatos significaret, memoratas origines disquireret, ego

vero in hac editione, exemplo anni 1631 nisa, textus diversos continuos colloeavi

atque Grotii

(6)

dictionem reddidi officio critici prorsus omisso, vel sic tamen editio illa anni 1919 huic posteriori permultum profuit.

Praeterea Molhuysen anno 1925 in commentatione, quae est in Libro Annali V Legati Visseriani, discrepantias iam indicavit, quae inter editiones anni 1625 et 1646 exstant, qua grato animo uti mihi licitum est. Etiam subsidio mihi fuit dissertatio, quam Van Vollenhoven anno 1928 foras dedit, cum appendicibus, ante laudata.

Iam mihi restat maximas gratias et agere et habere primum memoriae Vollenhoveni, qui hoc opus mihi mandare voluerit atque ausus sit, deinde viro doctissimo Molhuysen, quod tantus adiutor mihi fuerit ut in hac editione curanda eius merita meo quidem iudicio multo graviora sint quam illius, quae una curator nunc praedicatur. Qua de causa eius quoque nomen in libri titulo commemoratum esse maluissem. Quod societas, c.t. Union Académique Internationale, quae hanc editionem curandi et emittendi facultatem dedit, quod Van Eysinga, Huizinga, viri clarissimi, E.J. Brill editor, tanta patientia usi sunt tantamque fiduciam in me collocarunt, grata prosequor memoria. Operandi tenor matronae ac matris exspectatione minor fuit: utinam ne ipse operis eventus inde nimium detrimenti ceperit! Gratissimum mihi tulit auxilium vir doctissimus Jacobus ter Meulen, Palatii Pacis Bibliothecarius, cuius bibliotheca thesaurum singularem Grotii librorum continet.

Numquam non editiones annorum 1625, 1631, 1632, 1642, 1646, quas in huius

operis usum consulebam, mihi promptae expositaeque praebebantur. Quod attinet

ad editionem anni 1625, commonefacere me exemplari e Palatii Pacis bibliotheca

usam esse propterea permagni refert quod editionis, quam Nic. Buon anno 1625

Parisiis emisit, exstant exemplaria nonnullis locis inter se discrepantia. Quod

Molhuysen indicavit in commentatione, quae foras data est inscripta ‘Mededeelingen

der Koninklijke Akademie van Wetenschappen, Afdeeling Letterkunde, deel 60,

Serie B No. 1’ (Amstelodami 1925). Historia editionis anni 1625 cum ipsa per se

spissum librum compleret,

(7)

ad eam commentationem lectorem delegare mihi liceat. Me vero omnis cura atque opera in hac editione consumpta assidue magno gaudio affecit; animus quasi divinus, qui fervidissima oratione ex hoc antiquo libro loquitur, me aluit et conformavit atque fons prudentiae in posterum mihi permanebit.

Hagae Comitis m. Martio anni

MCMXXXIX

B.J.A.

DE

K

ANTER

-

VAN

H

ETTINGA

T

ROMP

(8)

Ludovico XIII

Christianiss. Francorum et Navarrae regi,

Hugo Grotius

AUDET hic liber, Regum eminentissime, tuum sibi augustum nomen inscribere, non sui, non auctoris, sed argumenti fiducia, pro Iustitia quippe scriptus; quae virtus adeo tua est, ut inde tuis meritis et humani generis suffragio dignissimum tanto Rege cognomentum acceperis, ut iam ubique Iusti appellatione non minus quam L

UDOVICI

noscaris. Speciosi Romanis ducibus videbantur ex Creta, Numidia, Africa, Asia, aliisque devictis gentibus tituli. At quanto tuum illustrius, quo significaris nullius populi, nullius hominis, sed eius quod iniustum est et hostis ubique et victor semper?

Magnum putarunt Aegyptii reges, si patris hic, matris ille, fratrum amans alius dicerentur. At quantulae hae partes sunt tui nominis, quod non ista tantum, sed quicquid pulchrum et honestum excogitari potest, ambitu suo complectitur? Iustus es, cum Magni supra omne id quod dici potest Regis Patris tui memoriam honoras ipsum imitando: Iustus, cum Fratrem

1

modis omnibus, sed nulla re magis quam exemplo tuo instruis: Iustus, cum Sorores summis matrimoniis ornas: Iustus, cum sepultas prope leges revocas, et, quantum potes, ruenti in peius saeculo temet opponis: Iustus, sed simul clemens, cum subditis, quos tuae bonitatis ignorantia ab officii

1 [imitando: Iustus, cum Matrem Optimam revereris plus quam vel privati solent: Iustus, cum Fratrem, ed. 1625; imitando: Iustus, cum Fratrem, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

(9)

limite transversos egerat, praeter peccandi licentiam nihil adimis, nec vim adfers animis circa divina diversum a te sentientibus: Iustus simulque misericors, cum oppressos populos, afflictos Principes tua auctoritate relevas, nec fortunae nimium licere permittis. Quae tua singularis beneficentia et in tantum Deo similis quantum humana natura patitur, me cogit ut hac

1

quoque publica allocutione gratias tibi pro me privatim habeam. Nam quemadmodum coelestia sidera non tantum magnis mundi partibus se infundunt, sed ad singula animantia vim suam patiuntur

descendere; ita tu, in terris benignissimum sidus, non contentus erigere Principes, sublevare populos, mihi quoque in patria male habito et praesidium voluisti esse et solatium. Accedit ad implendum Iustitiae orbem post actiones publicas etiam privatae vitae tuae innocentia et puritas, digna quam non homines tantum, sed et aetheriae mentes admirentur. Nam quotus quisque de plebe infima, imo de ipsis illis qui a mundi consortio se absciderunt, ita se ab omnibus culpis immunem praestat, ut tu, in ea positus fortuna quae innumeris peccandi illecebris undique obsidetur? Quantum vero hoc est, inter negotia, in turba, in aula, inter tot tam diversa peccantium exempla id consequi, quod aliis solitudo vix, saepe ne vix quidem, praestat? Hoc vero est, non Iusti tantum, sed et Sancti nomen in hac ipsa vita mereri, quod maioribus tuis Carolo Magno et Ludovico piorum consensus post obitum tribuit: hoc est esse non gentilitio, sed suo proprio iure Christianissimum. Sed Iustitiae cum pars nulla a te aliena sit, illa tamen quae circa libri huius materiam, id est, circa belli pacisque consilia versatur, eo proprie tua est quo Rex es, et quidem Rex Francorum. Ingens hoc regnum tuum, quod per tanta tam felicium terrarum spatia in utrumque mare procurrit: sed maius hoc regno regnum est quod regna aliena non concupiscis.

Dignum hoc tua pietate, dignum isto fastigio, non cuiusquam ius

1 [ut in hac, ed. 1625; ut hac, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

(10)

armis attentare, non veteres turbare fines; sed in bello pacis gerere negotium, nec incipere nisi hoc voto ut quam primum desinas. Quam vero pulchrum hoc, quam gloriosum, quam ipsi conscientiae laetum, ut si quando te Deus ad suum regnum, quod solum tuo melius est, vocaverit, audacter possis dicere: Hunc ego a te gladium pro Iustitiae tutela accepi, hunc tibi nullius temere fusi sanguinis reum, purum insontemque reddo. Ita fiet, ut quas nos nunc regulas ex libris petimus, in posterum ex tuis actionibus, tanquam ex perfectissimo exemplari petantur. Quod ipsum cum sit maximum, plus tamen aliquid a te exigere audent Christianorum populi: ut scilicet exstinctis ubique armis pax sua non imperiis tantum, sed et Ecclesiis te auctore redeat, discatque nostra aetas arbitrium subire eius aetatis quam vera sinceraque fide Christianam fuisse Christiani omnes profitemur. Pertaesos discordiarum animos excitat in hanc spem recens contracta inter te et sapientissimum pacisque illius sanctae amantissimum Magnae Britanniae Regem amicitia et auspicatissimo Sororis tuae matrimonio federata. Difficile negotium, propter studia partium, gliscentibus in dies odiis inflammata: sed tantis regibus nihil dignum, nisi quod difficile, nisi quod ab aliis omnibus desperatum. Deus pacis, Deus iustitiae, Rex iuste, Rex pacifice, cum aliis bonis omnibus, tum hac etiam laude cumulet tuam suae proximam Maiestatem. MDCXXV

1

.

1 [Anni notam add. ed. 1646].

(11)

In tres libros

De iure belli ac pacis Prolegomena

IUS civile sive Romanum sive quod cuique patrium est, aut illustrare commentariis aut contractum ob oculos ponere agressi sunt multi. at ius illud, quod inter populos plures aut populorum rectores intercedit, sive ab ipsa natura profectum, <aut divinis constitutum legibus>

1

sive moribus et pacto tacito introductum attigerunt pauci, universim ac certo ordine tractavit hactenus nemo: cum tamen id fieri intersit humani generis. [2] Vere enim Cicero

2

praestabilem hanc dixit scientiam, in federibus, pactionibus, conditionibus populorum, regum exterarumque nationum, in omni denique belli iure et pacis. Et Euripides

3

hanc scientiam rerum divinarum et humanarum cognitioni praeponit. sic enim Theoclymenem compellari facit:

Nam turpe id esset, cum scias hominum ac Deum Quod est eritque, iusta te haud cognoscere.

[3] Atque eo magis necessaria est haec opera, quod et nostro saeculo non desunt, et olim non defuerunt qui hanc iuris partem ita contemnerent, quasi nihil eius praeter inane nomen existeret. In omnium ferme ore est Euphemi

4

dictum apud Thucydidem

5

, regi aut civitati imperium habenti, nihil iniustum quod utile: cui

1 [aut - legibus, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

2 [Cic., pro BalboVI, 15].

3 [Eurip., Helena 922-3].

4 [Euthydemi edd. 1625, 1631, 1632; Euphemi, edd. 1642, 1646].

5 Apud Thucydidem] Verba sunt lib.VI[85]. Ἀνδρὶ δὲ τυράννῳ ἢ πόλει ἀρχὴν ἐχούσῃ οὐδὲν ἄλογον ὅτι ξυμϕέρον. Idem sensus libroV[89], ubi Athenienses praepotentes eo tempore, sic Melios alloquuntur:ὅτὶ δίϰαια μὲν ἐν τῷ ἀνϑρωπείῳ λόγῳ ἀπὸ τῆς ἴσης ἀνάγϰης ϰρίνεται·

δυνατὰ δὲ οἱ δυνατ οὶ πράσσουσι ϰαὶ οἰ ἀσϑενεῖς συγχωροῦσι: Iusta humanae rationi ea censeri quae par necessitas indicit: caeterum quae fieri possunt ea fieri a validioribus, ab infirmioribus tolerari [add. edd. 1642, 1646].

(12)

simile illud, in summa fortuna id aequius quod validius, et rempublicam sine iniuria geri non posse. Accedit quod quae inter populos aut reges incidunt controversiae ferme Martem habent arbitrum. Est autem non vulgi tantum haec opinio, bellum ab omni iure abesse longissime, sed et viris doctis ac prudentibus saepe dicta excidunt quae talem opinionem foveant. Nihil enim frequentius quam opposita inter se, ius et arma. Nam et Ennius

1

dixit:

Non ex iure manu consertum, sed mage ferro Rem repetunt.

Et Horatius

2

ferociam Achillis sic describit:

Iura negat sibi nata, nihil non arrogat armis.

et alius

3

alium cum bellum ordiretur sic loquentem inducit:

Hic pacem temerataque iura relinquo.

<Antigonus

4

senex irrisit hominem qui sibi urbes alienas oppugnanti commentarium de iustitia adferebat. Et Marius

5

negabat prae armorum strepitu leges a se posse exaudiri

6

.>

7

Ipse ille oris tam verecundi Pompeius, ausus est dicere: Armatus leges ut cogitem?

8

[4] In Christianis scriptoribus plurima eius sensus occurrunt; pro multis unum Tertulliani

9

sufficiat. Dolus, asperitas, iniustitia, propria negotia praeliorum

10

. Qui ita sentiunt, dubium non est quin opposituri sint nobis illud ex Comoedia

11

:

Incerta haec si tu postules

Ratione certa facere, nihilo plus agas,

Quam si des operam, ut cum ratione insanias.

1 [Ennius apud GelliumXX, 10].

2 [Horat., Ars Poet. 122].

3 [Lucan.I, 225].

4 [Plutarch., de Fort. Alex. 330 E].

5 [Plutarch., Apophth. 202 D; Marius 421 E].

6 A se posse exaudiri] Apud Plutarchum [Apophthegm. 190 E] Lysander machaeram ostendens:

ὁ ταύτης ϰρατῶν βέλτιστα περὶ γῆς ὁρῶν διαλέγεται. Hanc qui habet is optime de terrarum finibus disputat. Apud eundem [Caesar 725 B] Caesar: οὐ τὸν αὐτὸν ὅπλων ϰαὶ νόμων ϰαιρὸν εἶναι: Non idem esse tempus armorum quod legum. Seneca quarto de beneficiis capiteXXXVIII

[imoXXXVII].Multa interim reges, in bello praesertim, opertis oculis donant. non sufficit homo iustus unus tot armatis cupiditatibus. non potest quisquam eodem tempore et bonum virum et bonum ducem agere [add. edd. 1642, 1646].

7 [Antigonus - exaudiri, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

8 Armatus leges ut cogitem?] Plutarchus [Pomp. 623 D] hanc sententiam Pompeii ad Mamertinos sic enuntiat:οὐ παύσεσϑε ἡμῖν ὑπεζωσμένοις ξίϕη νόμους ἀναγινώσϰοντες; Non desinetis nobis hominibus gladio accinctis leges recitare? Curtius libr.IX[imoIV, 7]:Adeo etiam naturae iura bellum in contrarium vertit [add. edd. 1642, 1646].

9 [Tertull., Adv. Iudaeos 7].

10 [propria bellorum negotia, edd. 1625, 1631, 1632; propria negotia praeliorum, edd. 1642, 1646].

11 [Terent., Eun. 61-63].

(13)

[5] Cum vero frustra de iure suscipiatur disputatio, si ipsum ius nullum est, et ad commendandum et ad praemuniendum opus nostrum pertinebit, hunc gravissimum errorem breviter refelli. Caeterum ne cum turba nobis res sit, demus ei advocatum.

Et quem potius quam Carneadem, qui ad id pervenerat, quod Academiae suae summum erat, ut pro falso non minus quam pro vero vires eloquentiae posset intendere? Is ergo cum suscepisset iustitiae huius praecipue de qua nunc agimus, oppugnationem

1

, nullum invenit argumentum validius isto: iura sibi homines utilitate

2

sanxisse varia pro moribus, et apud eosdem pro temporibus saepe mutata: ius autem naturale esse nullum: omnes enim et homines et alias animantes ad utilitates suas natura ducente ferri: proinde aut nullam esse iustitiam; aut si sit aliqua, summam esse stultitiam, quoniam sibi noceat alienis commodis consulens. [6] Verum quod hic dicit Philosophus, et sequitur Poëta

3

,

Nec natura potest iusto secernere iniquum:

admitti omnino non debet. nam homo animans quidem est, sed eximium animans, multoque longius distans a caeteris omnibus quam caeterorum genera inter se distant: cui rei testimonium perhibent multae actiones humani generis propriae. Inter haec autem quae homini sunt propria, est appetitus societatis, id est communitatis, non qualiscunque, sed tranquillae et pro sui intellectus modo ordinatae cum his qui sui sunt generis: <quam οἰϰείωσιν Stoici appellabant

4

>

5

. Quod ergo dicitur natura quodque animal ad suas tantum utilitates ferri, ita uni-

1 [Lactant., Div. Inst.V, 16, 3].

2 [Homines pro utilitate, ed. 1625; homines utilitate, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

3 [Horat., Sat.I, 3, 113].

4 Οἰϰείωσιν Stoici appellabant] Chrysostomus ad Romanos HomiliaXXXI[Hom.V, 1]:ἔχομεν γὰρ ϕυσιϰήν τινα πρὸς ἀλλήλους οἰϰείωσιν ἢν ϰαὶ ϑηρία πρὸς ἄλληλα ϰέϰτηνται. Habemus natura homines cum hominibus societatem. quid ni, cum tale quid inter se et ferae habeant?

Vide eundem capite primo ad Ephesios [Homil.I], ubi a natura nobis data docet ad virtutem semina. Marcus Antoninus Imperator summe philosophus [V, 16]:ὃτι γὰρ πρὸς ϰοινωνίαν γεγόναμεν πάλαι δἐδειϰται· ἢ οὐϰ ἦν ἐναργὲς, ὅτι τὰ χείρω τῶν ϰρειττόνων ἕνεϰεν, τὰ δὲ ϰρείττω τῶν ἁλλήλων; Pridem patuit ad societatem nos genitos. Nonne in aperto est deteriora esse meliorum causa, meliora, alterum alterius causa? [add. edd. 1642, 1646].

5 [quamοἰϰείωσιν Stoici appellabant, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

(14)

verse sumtum concedi non debet. [7] Nam et caeterarum animantium quaedam utilitatum

1

suarum studium, partim foetuum suorum, partim aliorum sibi congenerum, respectu aliquatenus temperant

2

; quod in illis quidem procedere credimus, ex principio aliquo intelligente extrinseco, quia circa actus alios istis neutiquam difficiliores par intelligentia in illis non apparet. Idemque de infantibus dicendum, in quibus ante omnem disciplinam ostendit se, ad bene aliis faciendum propensio quaedam, prudenter a Plutarcho

3

observata: sicut et in ea aetate misericordia sponte prorumpit.

Homini vero perfectae aetatis cum circa similia similiter agere norit, cum societatis appetitu excellente

4

, cuius peculiare solus inter animantes instrumentum habet

1 [utilitates ferri, verum esto de caeteris animantibus et de homine antequam ad usum eius quod homini proprium est pervenerit: quanquam et de animantibus caeteris haec addenda est exceptio, quod quaedam utilitatum, ed. 1625; utilitates ferri, ita - animantium, quaedam utilitatum, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

2 Aliquatenus temperant] Vetus est proverbium, Canis caninam non est. Iuvenalis [XV, 163 et 159]:

tigris agit rabida cum tigride pacem:

Parcit cognatis maculis fera.

Est locus Philonis egregius ad Decalogi praeceptum quintum [de Decalogo 23], quem Graece qui volet legat. Ego eum, quia longior est, semel, id est Latine, hic ponam.Imitatores saltem mutorum animantium estote homines. Beneficio vicem rependere illa edocta norunt. Canes domus defensores sunt: quin et pro heris moriuntur: si quod subito periculum eos contigerit.

Dicuntur et canum illi qui greges comitantur praecedere pecora, depugnantes ad mortem usque, ut pastores illaesos praestent. Nonne inter foeda foedissimum est, in referenda gratia vinci hominem a cane, mitissimum animal a ferocissimo? quod si a terrestribus non satis edocemur, transeamus ad naturam volucrem, aëris viatricem, ut vel inde discamus, quod oportet. Ciconiarum senes in nidis manent, volare invalidae. Harum soboles per omnes, prope sic dixerim, terras mariaque volitant, victum undique parentibus quaerentes. illae pro aetatis merito fruuntur quiete, rerum copia, deliciis etiam. hae vero itineris molestias solantur pietatis conscientia et exspectatione paris olim, ubi senuerint, a sua prole, atque ita legitimo tempore debitum persolvunt necessarium, quod accepere reddentes. neque enim ab aliis alimenta habere possunt, aut initio vitae parvae cum sunt, aut natu grandes in vitae exitu, quapropter non alio quam natura magistro didicerunt educare vetulas, educatae et ipsae cum tenerae essent. Nonne vero haec ubi audiunt, habent cur se prae pudore abscondant, qui parentum curam non habent, atque eos negligunt, quos aut solos aut prae caeteris sublevare debuerant, praesertim cum id facientes non tam daturi sint quippiam, quam id quod debent reddituri?

Nihil enim est liberis proprium quod non parentum sit prius, qui aut de suo dederunt, aut acquirendi praebuerunt causas. De columbarum cura eximia circa foetus suos vide Porphyrium de non esu animalium tertio [10 et 23]. [add. edd. 1642, 1646]. De scarorum et saurorum pro sociis Cassiodorum [Var.]XI, 40. [De scarorum - CassiodorumXI, 40, add. ed. 1646].

3 [Plutarch., Consol. ad uxorem 608 D].

4 Cum societatis appetitu excellente] M. Antoninus libroIX[42]:ὁ ἂνϑρωπος εὐεργετιϰὸς πέϕυϰε.

Homo in id natus est bene ut aliis faciat. item [IX, 9]:ϑᾶσσον γοῦν εὕροι τις ἄν γεῶδές τι μηδενὸς γε ώδους προσαπτόμενον, ἢπερ ἄνϑρωπον ἀνϑρώπου ἀπεσχισμένον. Facilius reperiat quis terrestre aliquod ad terram se non ferens, quam hominem ab humano genere abscissum. LibroX[2].ἔστι γὸ λογιϰὸν εὐϑὺς ϰαὶ πολιτιϰόν. quod ratione utitur, necessario et coetum appetit. Nicetas Chomates [de Isaacio Ang.III, 8]:ἐνεσημήνατό πως ἡ ϕύσις ἡμῖν ϰαὶ ἐνεϕύτευσε πρὸς τὰ οἰϰεῖα συμπάϑειαν. Natura insculpsit insevitque nobis animi consensionem cum iis quae cognata sunt nobis. Adde Augustinum de doctrina Christiana libroIII, c. 14 [add. edd. 1642, 1646].

(15)

sermonem, inesse etiam facultatem sciendi agendique, secundum generalia praecepta, par est intelligi

1

cui quae conveniunt ea <iam>

2

sunt non omnium quidem animantium, sed humanae naturae congruentia. [8] Haec vero quam rudi modo iam expressimus societatis custodia humano intellectui conveniens

3

, fons est eius iuris, quod proprie tali nomine appellatur: quo pertinent alieni abstinentia

4)

, et si quid alieni habeamus aut lucri inde fecerimus restitutio, promissorum implendorum obligatio, damni culpa dati reparatio, et poenae inter homines meritum. [9] Ab hac iuris significatione fluxit altera largior: quia enim homo supra caeteras animantes non tantum vim obtinet socialem de qua diximus sed et iudicium ad aestimanda quae delectant aut nocent, non praesentia tantum, sed et futura, et quae in utrumvis possunt ducere; pro humani intellectus modo etiam in his iudicium recte conformatum sequi, neque metu, aut voluptatis praesentis illecebra corrumpi, aut temerario rapi impetu, conveniens esse humanae naturae; et quod tali iudicio plane repugnat, etiam contra ius naturae, humanae scilicet, esse intelligitur. [10] Atque huc etiam pertinet in his quae cuique homini aut coetui propria sunt elargiendis prudens dispensatio, ut quae nunc sapientiorem minus sapienti, nunc propinquum extraneo, nunc pauperem diviti, prout actus cuiusque et rei natura fert,

1 [apparet. Homini autem, cum circa similia similiter agat, inesse principium quoddam internum par est intelligi, ed. 1625; apparet. Idemque - praecepta, par est intelligi, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

2 [iam, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

3 Societatis custodia humano intellectui conveniens] SenecaIVde Beneficiis cap.XVIII:Ut scias per se expetendam esse grati animi affectionem, per se fugienda res est, ingratum esse, quoniam nihil aeque concordiam humani generis dissociat ac distrahit, quam hoc vitium. Nam quo alio tuti sumus, quam quod mutuis iuvamur officiis? hoc uno instructior vita, contraque incursiones subitas munitior est, beneficiorum commercio. Fac nos singulos, quid sumus?

praeda animalium et victimae ac vilissimus et facillimus sanguis: quoniam caeteris animalibus in tutelam sui satis virium est. Quaecunque vaga nascuntur, et actura vitam segregem, armata sunt: hominem imbecillitas cingit: non unguium vis, non dentium, terribilem caeteris fecit. duas res dedit, quae illum obnoxium caeteris, validissimum facerent, rationem et societatem. itaque qui par esse nulli posset si diducereter, rerum potitur. Societas illi dominium omnium animalium dedit: Societas terris genitum in alienae naturae transmisit imperium, et dominari etiam in mari iussit. Haec morborum impetus arcuit, senectuti adminicula prospexit, solatia contra dolores dedit: haec fortes nos facit, quod licet contra fortunam advocare. Hanc tolle, et unitatem generis humani, qua vita sustinetur, scindes. Tollitur autem, si efficies ut ingratus animus non per se vitandus sit [add. edd. 1642, 1646].

4) Quo pertinent alieni abstinentia] Porphyrius de non esu animantium tertio [26]: ἡ δὲ διϰαιοσύνη ἐν τῷ ἀϕεϰτιϰῷ ϰαὶ ἀβλαβεῖ ϰεῖται παντὸς ὁτιοῦν τοῦ μὴ βλάπτοντος. Iustitia in eo sita est ut abstineatur alienis neque noceatur non nocentibus [add. edd. 1642, 1646].

(16)

praeponit

1

: quam iuris proprie stricteque dicti partem iam olim multi faciunt, cum tamen ius illud proprie nominatum diversam longe naturam habeat, in eo positam ut quae iam sunt alterius alteri permittantur, aut impleantur. [11] Et haec quidem quae iam diximus, locum <aliquem>

2

haberent etiamsi daremus, quod sine summo scelere dari nequit, non esse Deum, aut non curari ab eo negotia humana: cuius contrarium cum nobis partim ratio, partim traditio perpetua, inseverint confirment

3

vero et argumenta multa et miracula ab omnibus saeculis testata, sequitur iam ipsi Deo, ut opifici et cui nos nostraque omnia debeamus, sine exceptione parendum nobis esse, praecipue cum is se multis modis et optimum et potentissimum ostenderit, ita ut sibi obedientibus praemia reddere maxima, etiam aeterna <quippe aeternus ipse,>

4

possit, et voluisse credi debeat, multoque magis si id disertis verbis promiserit:

quod Christiani

5

indubitata testimoniorum fide convicti credimus. [12] Et haec iam alia iuris origo est praeter illam naturalem, veniens scilicet ex libera Dei voluntate

6

, cui nos subiici debere intellectus ipse noster nobis irrefragabiliter dictat. Sed et illud ipsum de quo egimus naturale ius, sive illud sociale, sive quod laxius ita dicitur, quamquam ex principiis homini internis profluit

7

, Deo tamen asscribi merito potest

8

, quia ut talia principia in nobis existerent ipse voluit: quo sensu Chrysippus

1 Prudens dispensatio, ut quae nunc sapientiorem minus sapienti, nunc propinquum extraneo, nunc pauperem diviti, prout actus cuiusque et rei natura fert praeponit] Agit hac de re Ambrosius libro primo de officiis [30] [add. edd. 1642, 1646].

2 [aliquem, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

3 [nobis etiam nolentibus ingerat lux animis nostris insita, confirment, ed. 1625; nobis partim - inseverint confirment, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

4 [quippe aeternus ipse, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

5 [quod post Hebraeos veteres, Christiani, edd. 1625, 1631; quod Christiani, edd. 1632, 1642, 1646].

6 Ex libera Dei voluntate] Inde M. Antonino iudice libroIX[1 init.]:ὁ ἀδιϰῶν ἀσεβεῖ: qui iniuste agit, impius est [add. edd. 1642, 1646].

7 [internis necessario profluit, ed. 1625; internis profluit, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

8 Deo tamen asscribi merito potest] Chrysostomus I ad CorinthiosXI, 3 [Hom.XXVI, 3]:ὅταν δὲ εἴπω τὴν ϕύσιν, ϑεὸν λέγω· ὁ γὰρ τὴν ϕύσιν δημιουργήσας αὔτός ἐστιν. Cum naturam dico, Deum dico. ipse enim est naturae opifex. Chrysippus III de Diis [apud Plutarchum, de Stoic.

repugn. 1035C]:οὐ γάρ ἐστιν εὑρεῖν τῆς διϰαιοσύνης ἄλλην ἀρχὴν οὐδὲ ἄλλην γένεσιν, ἢ τὴν ἐϰ τοῦ Διὸς ϰαὶ τὴν ἐϰ τῆς ϰοινῆς ϕύσεως. ἐντεῦϑεν γὰρ δεῖ πᾶν τὸ τοιοῦτον τὴν ἀρχὴν ἔχειν, εἰ μέλλομέν τι ἐρεῖν περὶ ἀγαϑῶν ϰ αὶ ϰαϰῶν. Non potest inveniri principium aliud aut origo iustitiae, quam ab Iove et communi natura. inde enim initium duci debet, ubi de bonis malisqne disserendum est [add. edd. 1642, 1646].

(17)

et Stoici dicebant iuris originem non aliunde petendam quam ab ipso Iove, a quo Iovis nomine ius Latinis dictum

1

. probabiliter dici potest. <[13] Accedit quod illa quoque ipsa principia Deus datis legibus magis conspicua fecit, etiam iis quibus imbecillior est ad ratiocinandum vis animi: et in diversa trahentes impetus, qui nobis ipsis, quique aliis consulunt, vagari vetuit, illos, quippe vehementiores, addictius

2

regens et fine ac modo coercens. [14] Sed et historia sacra, praeter id quod in praeceptis consistit, affectum illum socialem non parum etiam eo excitat quod nos docet ab iisdem primis parentibus ortos homines omnes, ita ut eo quoque sensu dici recte possit quod alio dixit Florentinus

3

, cognationem inter nos a natura

constitutam; cui consequens sit, hominem homini insidiari nefas esse>

4

. Inter homines quasi Dii quidam sunt parentes

5

, quibus proinde non infinitum, sed sui generis obsequium debetur. [15] Deinde vero cum iuris naturae sit stare pactis, (necessarius enim erat inter homines aliquis se obligandi modus, neque vero alius modus naturalis fingi potest,) ab hoc ipso fonte iura civilia fluxerunt. Nam qui se coetui alicui

aggregaverant, aut homini hominibusve subiecerant, hi aut expresse promiserant, aut ex negotii natura tacite promisisse debebant intelligi, secuturos se id quod aut coetus pars maior, aut hi quibus delata potestas erat constituissent. [16] Quod ergo dicitur non Carneadi tantum, sed et aliis,

Utilitas iusti prope mater et aequi

6

;

1 A quo Iovis nomine ius Latinis dictum] Nisi forte verius per abscissionem, ut ex eo quod fuit ossum factum est os, ita ex eo quod fuerat iussum factum ius, iusis, postea iuris, ut ex Papisiis Papirii, de quo vide Ciceronem Lib.IX, epist. 21 [§ 2] [add. edd. 1642, 1646].

2 [adductius, ed. 1632; addictius, edd. 1631, 1642, 1646. Cf. L.IC.III§XX, 1 et 4].

3 L. ut vim, D. de iust. et iure [l. 3 D.I, 1].

4 [Accedit - nefas esse, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

5 Dii quidam sunt parentes] Θεοὶ ἐπίγειοι Hierocli ad aureum carmen [Stobaeus 79, 53] Dii terrestres: Philoni ad Decalogum [23]: ἐμϕανεῖς Θεοὶ μιμούμενοι τὸν ἀγέννητον ἐν τῷ ζωοπλαστεῖν, conspicui Dii, qui ingenitum Deum imitantur vitam dando: secunda post Deum federatio Hieronymo epist.XCII[nunc 117, 2]. Parentes Deorum simulacra Platoni de legibus

XI[11]. Honos parentibus ut diis debetur, pronuntiante Aristotele NicomachaeorumIX, cap.II. [add. edd. 1642, 1646].

6 Utilitas iusti prope mater et aequi] [Horat., Sat.I, 3, 98]. Ad quem locum Acron, aut quisquis est vetus Horatii interpres:repugnat praeceptis Stoicorum. ostendere vult iustitiam non esse naturalem, sed natam ex utilitate. contra hanc sententiam vide quae disputat Augustinus de Doctrina Christiana libroIII, c.XIV[add. edd. 1642, 1646].

(18)

si accurate loquamur, verum non est: nam naturalis iuris mater est ipsa humana natura, quae nos etiamsi re nulla indigeremus ad societatem mutuam appetendam ferret: civilis vero iuris mater est ipsa ex consensu obligatio, quae cum ex naturali iure vim suam habeat, potest natura huius quoque iuris quasi proavia dici. Sed naturali iuri utilitas accedit: voluit enim naturae auctor nos singulos et infirmos esse et multarum rerum ad vitam recte ducendam egentes, quo magis ad colendam societatem raperemur: iuri autem civili occasionem dedit utilitas: nam illa quam diximus consociatio aut subiectio utilitatis alicuius causa coepit institui. Deinde et qui iura praescribunt aliis, in eo utilitatem aliquam spectare solent, aut debent. [17]

Sed sicut cuiusque civitatis iura utilitatem suae civitatis respiciunt, ita inter civitates aut omnes aut plerasque ex consensu iura quaedam nasci potuerunt, et nata apparet, quae utilitatem respicerent non coetuum singulorum, sed magnae illius universitatis.

Et hoc ius est quod gentium dicitur, quoties id nomen a iure naturali distinguimus.

quam partem iuris omisit Carneades, ius omne in naturale et civile singulorum populorum distribuens, cum tamen de eo iure quod inter populos versatur acturus (subiecit enim orationem de bellis et bello partis) huius iuris mentionem facere omnino debuisset. [18] Male autem a Carneade stultitiae nomine iustitia traducitur.

Nam sicut ipso fatente stultus non est civis, qui in civitate ius civile sequitur, etiamsi ob eius iuris reverentiam quaedam sibi utilia omittere debeat; ita nec stultus est populus qui non tanti facit suas utilitates ut propterea communia populorum iura negligat; par enim in utroque est ratio: nam sicut civis qui ius civile perrumpit

1

uti-

1 Sicut civis qui ius civile perrumpit] Hac ipsa similitudine apposite utitur lib.IX[23] M. Antoninus:

ἥτις ἐὰν οὖν πρᾶξίς σου μὴ ἔχῃ τὴν ἀναϕορὰν, εἴτε προσεχῶς εἴτε πόρρωϑεν ἐπὶ τὸ ϰοινωνιϰὸν τέλος, αὕτη διασπᾷ τὸν βίον ϰαὶ οὐϰ ἐᾷ ἒνα εἶναι ϰαὶ στασιώδης ἐστὶν ὥσπερ ἐν δήμῳ ὁ τὸ ϰαϑ αὑτὸν μέρος διιστάμενος. Quaecumque tua actio respectum non habebit sive cominus sive eminus ad propositum communitatis, ea vitam diducit, nec unam esse patitur, seditiosaque non minus est quam is qui in populo partem seorsim facit. Et libroXI[8].ἄνϑρωπος ἑνὸς ἀνϑρώπου ἀποσχισϑεὶς οὐ δύναται μὴ ϰαὶ ὅλου ϕύλου ἀποϰεϰόϕϑαι. Homo ab uno abscissus homine, non potest non et ab universo genere abscissus haberi. [Et libro - abscissus haberi, add. ed. 1646]. Nimirum, ut eidem Antonino [VI, 54] dictum est, quod examini expedit, idem api [add. edd. 1642, 1646].

(19)

litatis praesentis causa, id convellit quo ipsius posteritatisque suae perpetuae utilitates continentur; sic et populus iura naturae gentiumque violans suae quoque tranquillitatis in posterum rescindit munimenta. Tum vero etiamsi ex iuris observatione nulla spectaretur utilitas, sapientiae, non stultitiae esset eo ferri ad quod a natura nostra nos duci sentimus. [19] Quare nec illud

1

,

Iura inventa metu iniusti fateare necesse est:

quod apud Platonem

2

quidam ita explicat, metu accipiendae iniuriae repertas leges, ac vi quadam homines ad iustitiam colendam adigi, universaliter verum est. id enim ad ea duntaxat instituta ac leges pertinet, quae ad faciliorem iuris exsecutionem reperta sunt; sicut multi per se infirmi, ne a validioribus opprimerentur, conspirarunt ad instituenda ac communibus viribus tuenda iudicia, ut quibus singuli pares non erant, his universi praevalerent. Et hoc demum sensu commode accipi potest quod dicitur ius esse id quod validiori placuit, ut intelligamus fine suo externo carere ius nisi vires ministras habeat <: sicut Solon res confecit maximas, ut ipse

3

praedicabat:

ὁμοῦ βίην τε ϰαὶ δίϰην συναρμόσας.

Vim iusque parilis copulans vincli iugo

4

>.

5

[20] Neque tamen quamvis a vi destitutum ius omni caret effectu. nam iustitia securitatem affert conscientiae, iniustitia tormenta ac laniatus quales in tyrannorum pectoribus describit Plato

6

: iustitiam probat, iniustitiam damnat proborum consensus:

quod vero maximum est, haec Deum inimicum, illa faventem habet, qui iudicia sua ita post hanc vitam reservat, ut saepe eorum vim etiam in hac vita repraesentet;

quod multis exemplis historiae docent. [21] Quod vero multi quam a civibus exigunt iustitiam, eam in populo aut populi rectore in-

1 [Horat., Sat.I, 3, 111].

2 [Plato, de Rep.II, 2; Gorg. 38].

3 [Plutarch., Solon 86C].

4 Vim iusque parilis copulans vincli iugo] Ovidius [Metam.VIII, 59]:Valet causa, causamque tuentibus armis. [add. edd. 1642, 1646].

5 [:sicut -iugo; add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

6 [Plato, Gorg. 80].

(20)

super habeant, eius erroris causa est, primum quod in iure nihil spectant nisi utilitatem quae ex iure oritur, quae evidens est in civibus qui singuli ad sui tutelam invalidi sunt: at magnae civitates cum omnia in se complecti videantur quae ad vitam recte tuendam sunt necessaria, opus habere non videntur ea virtute quae foras spectat et iustitia appellatur. [22] Sed ut ne repetam quod dixi, ius non solius utilitatis causa comparatum, nulla est tam valida civitas quae non aliquando aliorum extra se ope indigere possit, vel ad commercia, vel etiam ad arcendas multarum externarum gentium iunctas in se vires; unde etiam a potentissimis populis et regibus federa appeti videmus, quorum vis omnis tollitur ab his qui ius intra civitatis fines concludunt.

Verissimum illud, omnia incerta esse simul a iure recessum est. [23] Si nulla est communitas quae sine iure conservari possit, quod memorabili latronum exemplo probabat Aristoteles

1

, certe et illa quae genus humanum aut populos complures inter se colligat, iure indiget: quod ille vidit qui dixit

2

foeda ne patriae quidem causa facienda esse. <Graviter eos accusat Aristoteles

3

, qui cum inter se neminem velint imperare nisi qui ius ha-

1 Quod memorabili latronum exemplo probabat Aristoteles] [Apud Stobaeum 10, 50].

Chrysostomus in caputIVad Ephesios [Homil.IX, 3]:πῶς οὖν λῃσταὶ εἰρηνεύουσι, ϕησὶ, πότε;

εἰπέ μοί. πάντως ὅταν οὐ λῃστιϰῷ τρόπῳ χρήσωνται. ἄν γὰρ ἐν αὐτοῖς οἵς ἂν διανέμονται, μὴ τοὺς νόμους ϕυλάξωσι τοὺς τοῦ διϰαίου ϰαὶ ἑϰάστῳ ἀπονείμωσι τὸ δίϰαιον, εὑρήσεις ἂν ϰᾀϰείνους έν πολἐμοις ϰαὶ μάχαις. At qui fit ergo, dicet aliquis, ut in pace vivant latrones?

Quando vero? dic quaeso. Nempe cum non ut latrones agunt. nam si in dividendis rebus praescripta iustitiae non servent, neque partitionem ex aequo faciant, videbis et ipsos inter se bellis ac praeliis implicari. Plutarchus [Pyrrhus 388 A] cum Pyrrhi recitasset dictum, regnum se ei liberum suorum relinquere cui acutissimus futurus esset gladius, dicit hoc nihil aliud esse quam quod in Phoenissis posuit Euripides [68]:

Θηϰτῷ σιδήρῳ δῶμα διαλαχεῖν τόδε.

Ut sanguiuante dividant ferro domum.

additque acclamationem egregiam:οὕτως ἄμιϰτός ἐστι ϰαὶ ϑηριώδης ἡ τῆς πλεονεξίας ὑπόϑεσις. Adeo insociabile ferinumque est propositum plus suo habendi [add. edd. 1642, 1646]. Cicero epist.XI, 16 [imoIX, 16, 3].omnia sunt incerta cum a iure discessum est. Polybius

IV[29, 4]:ϰαὶ γὰρ ϰατ᾽ ἰδίαν τὸ τῶν ῥαδιουργῶν ϰαὶ ϰλεπτῶν ϕῦλον τούτῳ μάλιστα τῷ τρόπῳ σϕάλλεται, τῷ μὴ ποιεῖν ἀλλήλοις τὰ δίϰαια, ϰαὶ συ λλήβδην διὰ τὰς εἰς αὐτοὺς ἀϑεσίας. Nam et privatae coitiones facinorosorum ac furum hoc maxime modo everti solent, ubi inter se ius non praestant, et in summa, ubi fides inter ipsos periit. [Cicero epist. - ipsos periit, add. ed.

1646].

2 [Cicero, de off.I, 45, 159].

3 Graviter eos accusat Aristoteles] [Polit.VII, 2]. Et Plutarchus Agesilao [617 D]: Λαϰεδαιμόνιοι τὴν πρώτην τοῦ ϰαλοῦ μερίδα τῷ τῆς πατρίδος συμϕέροντι διδόντες, οὔτε μανϑάνουσιν, οὔτε ἐπίστανται δίϰαιον ἄλλο, πλὴν ᾧ τὴν Σπάρτην αὔξ ειν νομίζουσι: Lacedaemonii primam honesti partem ponentes in patriae suae utilitate, ius aliud nec norunt nec discunt quam unde Spartam putent posse augeri. de iisdem Lacedaemoniis Athenienses apud Thucydidem libroV[105]:

πρὸς σϕᾶς μὲν αὐτοὺς ϰαὶ τὰ ἐπιχώρια νόμιμα πλεῖστα ἀρέτῃ χρῶνται. πρὸς δὲ τούς ἄλλους πολλὰ ἄν τις ἔχων εἰπεῖν ὡς προσϕέροντα μάλιστ᾽ ἂν δηλώσειεν, ὅτι τα μὲν ἡδέα ϰαλὰ νομίζουσι, τὰ δὲ ξυμϕέροντα δί ξυμϕέροντα δίϰαια. Quod ïpsos inter se et civilia iura attinet, plurimum virtute utuntur. Quales vero sint adversus alios, multa adferri possint eo pertinentia, breviter autem rem exposuerit, qui dixerit eis honesta videri quae suavia sunt, iusta quae utilia [add. edd. 1642, 1646].

(21)

beat, in exteros quid ius, quid iniustum sit nihil curant>.

1

[24] Is ipse quem

nominavimus modo in partem alteram Pompeius, quod Spartanus quidam rex dixerat, beatissimam esse rempublicam cuius fines hasta et gladio terminarentur, correxit, dicens eam vere beatam esse quae iustitiam pro finibus haberet: quam ad rem alterius itidem Spartani regis uti potuit auctoritate, qui militari fortitudini iustitiam anteposuit

2

, hoc argumento quod fortitudo iustitia quadam regi deberet: at si iusti essent homines omnes, fortitudine illa non indigerent. <Ipsam fortitudinem Stoici

3

definiebant virtutem propugnantem pro aequitate>

4

. Themistius oratione ad Valentem

5

facunde disserit, reges quales exigit sapientiae regula, non unius sibi creditae gentis habere rationem, sed totius humani generis, et esse, ut ipse loquitur, non

ϕιλομαϰέδονας tantum, aut ϕιλορωμαίους, sed ϕιλανϑρώπου ς

6

. <Minois

7

invisum apud posteros nomen non aliud fecit quam quod aequitatem imperii sui finibus terminaret>

8

. [25] Tantum vero abest ut admittendum sit quod quidam fingunt, in bello omnia iura cessare, ut nec suscipi bellum debeat nisi ad iuris consecutionem, nec susceptum geri nisi intra iuris ac fidei modum. Bene Demosthenes

9

bellum esse in eos dixit qui iudiciis coerceri nequeunt. Iudicia enim vigent adversus eos qui invalidiores se sentiunt: in eos qui pares se faciunt aut putant bella sumuntur, sed nimirum, ut recta sint non minori

1 Graviter - curant; add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

2 Qui militari fortitudini iustitiam anteposuit] Agesilaus cum Persarum regem magnum audiret appellari,quomodo, inquit, maior me est, nisi sit iustior? Est hoc apud Plutarchum

[Apophthegm. 213 C.] [add. edd. 1642, 1646].

3 [Apud Ciceronem, de Off.I19, 62].

4 [Ipsam - aequitate, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

5 [Orat.X, 132 b, c].

6 Sed ϕιλανϑρώπους] Optime M. Antoninus [VI, 44]:πόλις ϰαὶ πατρὶς ὡς μὲν Ἀντωνίνῳ μοι ἡ

῾Ρώμη, ὡς δὲ ἀνϑρώπῳ ὁ ϰόσμος. civitas et patria mihi ut Antonino Roma, ut homini mundus.

Porphyrius de non esu animantiumIII[27]:ὁ λόγῳ ἀγόμενος ϰαὶ πρὸς πολίτην τηρεῖ τὸ ἀβλαβὲς, ϰαὶ ἔτι μᾶλλον πρὸς ξένους ϰαὶ πρὸς πάντας ἀνϑρώπους, ὁ τὴν ἀλογίαν ἔχων ὑ πήϰοον ϰαὶ αὐτὸς παρ᾽ ἐϰείνους λογιϰώτερος διὰ τοῦτο δὲ ϰαἰ ϑειότερος. qui ratione ducitur, innocentiam in cives servat, imo et in peregrinos et homines quosvis, quanto ratione praestans, tanto divinior [add. edd. 1642, 1646].

7 Minois] de quo versus est veteris poetae: Καὶ νήσων δείραισι βαρὺν ζυγὸν ἔμβαλε Μίνως.

Insula cuncta iugo Minois pressa gemebat.

vide hac de re Cyrillum adversus Iulianum libroVI[p. 191] [add. edd. 1642, 1646].

8 Minois - terminaret, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

9 [Demosth., de Chersoneso 29].

(22)

religione exercenda quam iudicia exerceri solent. [26] Sileant ergo leges inter arma, sed civiles illae et iudiciariae et pacis propriae: non aliae perpetuae et omnibus temporibus accommodatae. Optime enim dictum est a Dione Prusaeensi

1

, inter hostes scripta quidem iura, id est civilia non valere, at valere non scripta

2

, id est ea quae natura dictat, aut gentium consensus constituit. Docet hoc vetus illa Romanorum formula: eas res puro pioque duello quaerendas censeo

3

. Iidem veteres Romani, ut Varro

4

notabat, bella tarde et nulla licentia suscipiebant, quod bellum nullum nisi pium putabant geri oportere. Camillus

5)

iuste non minus, quam fortiter bella gerenda dicebat: <Africanus

6)

populum Romanum et suscipere iuste bella et finire:>

7)

Apud alium

8)

legas: Sunt et belli sicut et pacis iura. Alius

9)

Fabricium miratur ingentem virum, et quod difficillimum est in bello innocentem, et qui aliquid esse crederet et in hostem nefas. [27] Quantam vim habeat in bellis iustitiae conscientia

10)

, passim ostendunt

1 [Dio Chrysost., Orat. 76 p. 648 sq.].

2 Valere non scripta] ideo Alfonsus rex interrogatus plusne libris an armis deberet, dixit, ex libris se et arma et armorum iura didicisse. Plutarchus [Camillus 134 B]:εἰσι δὲ ϰαὶ πολέμων ὅμως τινὲς νόμοι τοῖς ἀγαϑοῖς ἀνδράσι, ϰαὶ τὸ νιϰᾶν οὐχ οὕτω διωϰτέον ὥστε μὴ ϕεύγειν τὰς ἐϰ ϰαϰῶν ϰαὶ ἀσεβῶν ἔργων χάριτας. Sunt apud viros bonos quaedam et belli iura, nec ita sectanda victoria est, ut non fugiatur utilitas ex pravis impiisque actionibus proveniens [add.

edd. 1642, 1646].

3 [LiviusI, 32, 12],

4 [Varro apud NoniumXIIi.v. fetiales].

5) [LiviusV, 27, 6].

6) Ibid.XXX, 16, 9]

7) [Africanus - finire: add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

8) [LiviusV, 27, 6].

9) [Seneca, Ep. 120, 6].

10) Iustitiae conscientia] Bene apud Appianum [Civil.II, 51] Pompeius:ϑαρρεῖν δὲ χρὴ τοῖς τε ϑεοῖς ϰαὶ αὐτῷ τῷ λογισμῷ τοῦ πολέμου ϰαλὴν ϰαὶ δὶϰαίαν ἔχοντι ϕιλοτιμ ίαν ὑπὲρ πατρίου πολιτείας. confidere oportet diis et causae belli honesto iustoque suscepti studio ad tuendum patriae statum. Cassius apud eundem [Civil.IV, 97]:μεγίστη δ᾽ ἐλπὶς ἐν τοῖς πολέμοις ἐστὶ τὸ δίϰαιον. In bellis spes optima est, causae ius. IosephusXVAntiquae historiae [XV, 5, 3]:μεϑ ὧν τὸ δίϰαιον μετ᾽ ἐϰείνων ὁ Θεός. Abs quo stat ius, ab eo Deus. multa sunt apud Procopium in hanc sententiam, ut in oratione Belisarii in itinere in Africam, ubi hoc inter caetera [de Bello Vand.I, 12]:τὸ ἀνδρεῖον οὐϰ ἂν νιϰῷη μὴ μετὰ τοῦ διϰαίου ταττόμενον. Victoriam fortitudo datura non est nisi iustitiam habeat commilitem: et in altera oratione ante praelium non longe a Carthagine [ibid. 19]: et in Langobardorum sermone ad Herulos [de Bello Gotth.II, 14], ubi haec, sed correcta a nobis:μαρτυράμενοι τὸν ϑεὸν οὖπερ τῆς ῥοπῆς ϰαὶ βραχεῖά τις τὸ παράπαν ἰϰμὰς πάσῃ τῇ ανϑρώπων δυνάμει ἀντίξους ἔσται, αὐτόν τε εἰϰὸς ταῖς πολέμου αἰτίαις ἡγμένον, ἀμϕοτέροις πρυτανεῦσαι τῆς μάχης τὸ πέ ρας. Testamur Deum cuius potentiae vel minima particula omnem humanam vim aequiparat, is, ut credibile est, belli causas intuens, dabit debitum utrisque praelii exitum. quod dictum eventus mox admirabilis comprobat. Sic et apud eundem scriptorem ad Gotthos Totilas [ibid.III, 8]:οὐ γάρ ἐστιν, οὐϰ ἔστι τὸν ἀδιϰοῦντα ϰαὶ βιαζόμενον ἐν τοῖς ἀγῶσιν εὐδοϰιμεῖν, ἀλλὰ πρὸς τὸν βίον ἐϰάστου ἡ τοῦ πολέμου πρυτανεύεται τύχη. Fieri nequit, nequit, inquam, fieri, ut qui violentia et iniustitia utuntur decus pugnando pariant, sed prout vita cuique est, ita ei obtingit belli fortuna. mox capta iam Roma alteram habet orationem Totilas [ibidIII, 21], pertinentem eodem. Agathias vero libroII[1]:

ἀδιϰία γὰρ ϰαὶ ϑεοῦ ἀϑεραπευσία ϕευϰτὰ μὲν ἀεὶ ϰαὶ ἀσύμϕορα. μάλιστα δὲ ἐν τῷ προσπολεμεῖν ϰαὶ παρατάττεσϑαι. Iniustitia et Dei neglectus vitanda semper et noxia, tum vero maxime ubi res belli in acie cernitur. Probat id alibi [ibid. 10] Darii, Xerxis, et Atheniensium in Sicilia illustribus exemplis. Vide si libet et Crispini orationem ad Aquileienses apud HerodianumVIII[37]. Apud Thucydidem libroVII[18], Lacedaemonii clades ad Pylum et alibi acceptas suae culpae acceptas ferunt, quod iudicium provocati accipere recusassent. Sed cum postea Athenienses multis editis improbis facinoribus iudicium defugissent, spes inde meliorum successuum ad Lacedaemonios rediit [add. edd. 1642, 1646].

(23)

historiarum scriptores, qui victoriam saepe huic causae praecipue asscribunt: Inde proverbia illa, frangi et attolli vires in milite a causa: raro eum sospitem

1

redire, qui iniusta arma sumserit: bonae causae spem adesse comitem; et alia in eum sensum.

Nec movere quenquam debent prosperi successus iniquarum molitionum. Satis enim est quod causae aequitas suam quandam eamque magnam habet vim ad agendum, quanquam ea vis, ut in rebus humanis accidit, saepe aliarum causarum oppositu ab effectu impeditur. Etiam ad amicitias conciliandas, quibus ut singuli, ita et populi ad multas res opus habent, multum valet opinio de bello non temere nec iniuste suscepto, pieque gesto. Nemo enim iis se facile adiungit quibus ius, fas, fidem vilia putat. [28] Ego cum ob eas quas iam dixi rationes compertissimum haberem, esse aliquod inter populos ius commune quod et ad bella et in bellis valeret, cur de eo instituerem scriptionem causas habui multas ac graves. Videbam per Christianum orbem vel barbaris gentibus pudendam bellandi licentiam: levibus aut nullis de causis ad arma procurri, quibus semel sumtis nullam iam divini, nullam humani iuris reverentiam, plane quasi uno edicto ad omnia scelera emisso furore.

[29] Cuius immanitatis conspectu multi homines minime mali eo venerunt, ut Christiano, cuius disciplina in omnibus hominibus diligendis praecipue consistit, omnia arma interdicerent

2

: ad quos accedere interdum videntur, et Ioannes Ferus, et Erasmus nostras, viri pacis et Ecclesiasticae et civilis amantissimi, sed eo, ut arbitror, consilio, quo solemus quae in unam partem exierunt in alteram reflectere ut in verum modum redeant. Verum hic ipse nimium contranitendi conatus saepe adeo non proficit ut obsit etiam, quia deprehensum

1 [raro enim sospitem, ed. 1625; raro eum sospitem, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

2 Omnia bella interdicerent] Tertullianus de Resurrectione carnis [16]: Gladius bene de bello cruentus et melior homicida [add. edd. 1642, 1646].

(24)

facile quod in his nimium est, etiam aliis dictis intra verum stantibus auctoritatem detrahit. Medicina ergo utrisque adhibenda fuit, tum ne nihil, tum ne omnia

crederentur licere. [30] Simul et iurisprudentiam quam antehac in muneribus publicis, quanta potui integritate exercui, nunc quod mihi indigne e patria tot meis laboribus ornata eiecto restabat, privatae diligentiae studio adiuvare volui. Artis formam ei imponere multi antehac destinarunt: perfecit nemo: neque vero fieri potest, nisi, quod non satis curatum est hactenus, ea quae ex constituto veniunt a naturalibus recte separentur. nam naturalia cum semper eadem sint facile possunt in artem colligi: illa autem quae ex constituto veniunt, cum et mutentur saepe et alibi alia sint, extra artem posita sunt, ut aliae rerum singularium perceptiones. [31] Quod si qui verae iustitiae sacerdotes naturalis et perpetuae iurisprudentiae partes tractandas susciperent, semotis iis quae ex voluntate libera ortum habent, alius quidem de legibus, alius de tributis, alius de iudicum officio, alius de voluntatum coniectura, alius de factorum facienda fide, posset deinde ex omnibus partibus collectis corpus confici. [32] Nos certe quam viam ineundam censeremus, reipsa potius quam verbis ostendimus in hoc opere quod partem iurisprudentiae longe nobilissimam continet.

[33] Primo enim libro praefati de iuris origine generalem examinavimus quaestionem, sitne bellum aliquod iustum: deinde ad noscenda publici privatique belli discrimina explicandam habuimus vim ipsam summi imperii, qui eam populi, qui reges solidam, qui ex parte, qui cum alienandi iure, qui aliter habeant: deinde et de subditorum in superiores officio dicendum fuit. [34] Liber secundus, cum omnes causas ex quibus bellum oriri potest exponendas sumserit, quae res communes sint, quae propriae, quod ius personis in personas, quae ex dominio nascatur obligatio, quae

successionum regiarum norma, quod ius veniat ex pacto, aut contractu, quae

federum, quae iurisiurandi tum privati tum publici vis

(25)

atque interpretatio, quid ex damno dato debeatur, quae legatorum sanctimonia, quale ius humandi mortuos, quae poenarum natura, late exsequitur. [35] Tertius liber primum subiectam sibi habens materiam id quod in bello licet, cum id quod impune fit aut etiam apud populos exteros pro iure defenditur ab eo quod vitio caret distinxisset, descendit ad pacis genera et omnes bellicas conventiones. [36] Eo autem maius visum est pretium operae, quod ut dixi

1

totum hoc argumentum tractavit nemo, et qui tractarunt partes, ita tractarunt ut multum reliquerint alienae industriae.

Veterum Philosophorum nihil exstat huius generis, neque Graecorum, quos inter Aristoteles librum fecerat, cui nomen διϰαιώματα πολέμων, neque eorum qui

2

Christianismo recenti nomen dederunt, quod valde optandum fuerat: etiam

Romanorum veterum libri de iure feciali nihil ad nos sui praeter nomen transmiserunt.

Hi qui summas fecerunt casuum, quos vocant conscientiae, ut de aliis rebus, ita et de bello, de promissis, de iuramento, de repressaliis capita fecerunt. [37] Vidi et speciales libros de belli iure partim a Theologis scriptos, ut a Francisco Victoria, Henrico Gorichemo, Wilhelmo Matthaei

3

, partim a doctoribus iuris, ut Ioanne Lupo, Francisco Ario, Ioanne de Lignano, Martino Laudensi; sed hi omnes de uberrimo argumento paucissima dixerunt, et ita plerique ut sine ordine quae naturalis sunt iuris, quae divini, quae gentium, quae civilis, quae ex canonibus veniunt, permiscerent atque confunderent. [38] Quod his omnibus maxime defuit, historiarum lucem, supplere aggressi sunt eruditissimus Faber in Semestrium capitibus nonnullis, sed pro instituti sui modo, et testimoniis tantum allatis; diffusius, et ut ad definitiones aliquas exemplorum congeriem referrent, Balthazar Ayala, et plus eo Albericus Gentilis, cuius diligentia, sicut alios adiuvari posse scio

1 [Proleg. 1].

2 [πολέμων, neque Latinorum: sed nec eorum qui, ed. 1625; πολέμων neque eorum qui, edd.

1631, 1632, 1642, 1646].

3 Wilhelmo Matthaei] Adde his Iohannem de Carthagena editum Romae annoCIɔIɔCIX[add.

edd. 1642, 1646].

(26)

et me adiutum profiteor, ita quid in docendi genere, quid in ordine, quid in distinguendis quaestionibus, iurisque diversi generibus desiderari in eo possit, lectoribus iudicium relinquo. Illud tantum dicam, solere eum saepe in controversiis definiendis sequi, aut exempla pauca non semper probanda, aut etiam auctoritatem novorum Iurisconsultorum in responsis, quorum non pauca ad gratiam consulentium, non ad aequi bonique naturam sunt composita. Causas unde bellum iustum aut iniustum dicitur, Ayala non attigit: Gentilis summa quaedam genera, quo ipsi visum est, modo delineavit, multos vero et nobilium et frequentium controversiarum locos ne attigit quidem. [39] Nos ne quid tale indictum abiret operam dedimus, indicatis etiam diiudicationum fontibus, unde facile esset etiam si quid omissum a nobis esset definire. Superest ut quibus ego auxiliis et qua cura hanc rem aggressus sim, breviter exponam. Primum mihi cura haec fuit, ut eorum quae ad ius naturae pertinent probationes referrem ad notiones quasdam tam certas ut eas nemo negare possit, nisi sibi vim inferat. Principia enim eius iuris, <si modo animum recte advertas,>

1

per se patent atque evidentia sunt, ferme ad modum eorum quae sensibus

2

externis percipimus; qui et ipsi

3

bene conformatis sentiendi instrumentis, et si caetera necessaria adsint, non fallunt. Ideo in Phoenissis Euripides

4

sic loquentem facit Polynicen, cuius aperte iustam vult fuisse causam:

Haec sum profatus, mater, haud ambagibus Implicita, sed quae regulis aequi et boni Suffulta rudibus pariter et doctis patent

5

.

Statimque addit chori (constat is autem ex feminis iisque

1 [si modo animum recte advertas, add. edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

2 evidentia sunt, multo magis quam quae sensibus, ed. 1625; evidentia sunt, ferme ad modum eorum quae sensibus, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

3 [qui tamen et ipsi, ed. 1625; qui et ipsi, edd. 1631, 1632, 1642, 1646].

4 [Eurip., Phoenissae 494-6].

5 Rudibus pariter et doctis patent]. Idem Euripides [Androm. 243] Andromacham Hermionae dicenti:

οὐ βαρβάρων νόμοισιν οἰϰοῦμεν πόλιν.

Non barbarorum more in urbe hac vivitur.

respondentem facit:

Κᾳϰεῖ τάγ᾽ αἰσχρὰ, ϰἀνϑάδ᾽ αἰσχύνην ἔχει, Quae turpia illis, hic quoque haut culpa vacant.

[add. edd. 1642, 1646].

(27)

barbaris) iudicium, dicta approbantis. [40] Usus sum etiam ad iuris huius probationem testimoniis philosophorum

1

, historicorum, poëtarum, postremo et oratorum: non quod illis indiscrete credendum sit; solent enim sectae, argumento, causae servire:

sed quod ubi multi diversis temporibus ac locis idem pro certo affirmant, id ad causam universalem referri debeat: quae in nostris quaestionibus alia esse non potest quam aut recta illatio ex naturae principiis procedens, aut communis aliquis consensus.

Illa ius naturae indicat, hic ius gentium: quorum discrimen non quidem ex ipsis testimoniis (passim enim scriptores voces iuris naturae et gentium permiscent) sed ex materiae qualitate intelligendum est. Quod enim ex certis principiis certa

argumentatione deduci non potest, et tamen ubique observatum apparet, sequitur ut ex voluntate libera ortum habeat. [41] Itaque haec duo non minus inter se quam a iure civili discernere semper unice laboravi: imo et in gentium iure discrevi id quod vere et ex omni parte ius est, et id quod duntaxat effectum quendam externum ad instar illius primitivi iuris parit, nempe ne vi resistere liceat, aut etiam ut ubique vi publica, utilitatis alicuius causa, vel ut incommoda gravia vitentur, defendi debeat:

quae observatio quam sit necessaria ad res multas, in ipso operis contextu apparebit.

Non minus sollicite separavimus, ea quae iuris sunt stricte ac proprie dicti, unde restitutionis obligatio oritur, et ea quae iuris esse dicuntur, quia aliter agere, cum alio aliquo rectae rationis dictato pugnat: de qua iuris diversitate aliquid iam et supra diximus

2

. [42] Inter philosophos merito principem obtinet locum Aristoteles, sive tractandi ordinem, sive distinguendi acumen, sive rationum pondera consideres.

Utinam tantum principatus ille ab aliquot hinc saeculis non in tyrannidem abiisset, ita ut veritas cui Aristoteles fidelem navavit operam, nulla iam re magis opprimatur quam Aristotelis nomine. Ego et hic et alibi veterum

1 Testimoniis philosophorum] Quid ni, cum Alexander Severus Ciceronis de republica et Officiis libros perpetuo lectitarit? [add. edd. 1642, 1646].

2 [Proleg. 9, 10].

(28)

Christianorum sequor libertatem, qui in nullius philosophorum sectam iuraverant, non quod eis assentirentur qui nihil percipi posse dicebant, quo nihil est stultius;

sed quod nullam esse sectam putarent quae omne verum vidisset, et nullam quae non aliquid ex vero. Itaque veritatem sparsam per singulos

1

, per sectasque diffusam, in corpus colligere, id vero existimabant nihil esse aliud quam vere Christianam tradere disciplinam. [43] Inter caetera, ut hoc obiter a nostro instituto non alienum dicam, non sine causa videntur mihi ab Aristotele discedere, et Platonici nonnulli, et Christiani veteres

2

, in eo quod ille naturam ipsam virtutis in mediocritate affectuum actionumque posuerit: quod semel positum eo ipsum abduxit, ut et virtutes diversas, puta liberalitatem et parsimoniam in unam compingeret, et veritati daret opposita minime ex aequo respondentia, iactantiam et dissimulationem; et quibusdam rebus vitii nomen imponeret, quae aut non existunt, aut vitia per se non sunt, ut contemtum voluptatis et honorum

3

, et irae adversus homines vacuitatem. [44] Non recte autem universaliter positum hoc fundamentum vel ex iustitia apparet, cui oppositum nimium et parum, cum in affectibus et sequentibus eos actionibus invenire non posset, in rebus ipsis circa quas iustitia versatur utrunque quaesivit: quod ipsum primum est desilire de genere in genus alterum, quod in aliis merito culpat: deinde minus

1 Veritatem sparsam per singulos] Verba sunt Lactantii InstitutionumVI, cap. 9 [imoVII, 7, § 4].

Iustinus Apologetico priore [Apol.II, 13]:οὐχ ὅτι ἀλλότριά ἐστι τὰ Πλάτωνος διδάγματα τοῦ Χριστοῦ, ἀλλ᾽ ὅτι οὐϰ ἔστι πάντῃ ὅμοια. ὥσπερ οὐδὲ τὰ τῶν ἄλλων Στωιϰῶν τε ϰαὶ ποιητιϰῶν ϰαι συγγραϕέων. ἕϰαστος γάρ τις ἀπὸ μέρους τοῦ σπερματ ιϰοῦ λόγου τὸ συγγενὲς ὁρῶν ϰαλῶς ἐϕϑέγξατο. Non quod plane aliena sint Platonis dogmata a Christi dogmatibus, sed quod nec plane conveniant, ut nec aliorum dogmata, puta Stoicorum, poetarum, et historiae scriptorum. Eorum enim quisque ab insita ratione id quod ei consentaneum est, ex parte videns eatenus recte dixit. Tertulliano [de Anima 20], Seneca saepe noster sed, ut idem nos monet [adversus Iudaeos 9]; nulli hominum universitas spiritalium documentorum competebat, nisi in Christum. Augustinus epistolaCCII[epist.XCI, 3].Mores illi quos Cicero philosophique alii commendant, in ecclesiis toto orbe crescentibus docentur atque discuntur. Vide si vacat hac super re eundem Augustinum de Platonicis quos paucis mutatis ait Christianos esse epistolaLVI. [epist.CXVIII, 21] et de vera religione capiteIII, et Confessionum libroVII, c. 9. et libroVIII. cap.II. [add. edd. 1642, 1646].

2 Et Christiani veteres] Late hoc persequitur Lactantius libroVIInstitutionum, capitibusXV,XVI,

XVII[add. edd. 1642, 1646]. Cassiodorus [de Amicitia, cap. ‘Quod affectus sine consensu non multum prosit vel obsit’]:non affectibus moveri, sed secundum eos moveri utile vel noxium.

[Cassiodorus -noxium, add. ed. 1646].

3 [honorum, edd. 1625, 1646; honorem, edd. 1631, 1632, 1642].

Referenties

GERELATEERDE DOCUMENTEN

10 Verschrijving voor Thucydides, schuilnaam voor Axel Oxenstierna... tie aencomst sal wel te passe commen, want men hout den vrede tusschen Saxen ende den keyser 11 voor vast

Den Hertogh van Rohan 8 vanwegen Vrancrijck hout haer conditiën voor, die haer niet en behagen: van de Valteline te eximeren van haere jurisdictie, behoudende een recognisie van 15

De heeren Staten van Hollant commen mergen wederom bijeen, doch met weynych apparentie van eenyge cassatie, alsoo niet alleen de Staten-Generael, sijn Ex. tie 2 , Rade van State

De heeren Staten hebben hare gedeputeerde 9 bij de lantgravinne, die, soo de handelynge niet connen stuyten, ten minsten sullen arbeyden het volck niet den keyser overgegeven, maer

De heeren, die tot Amsterdam wt de vergaderynge van de Gener(alitey)t ende Rade van State waren geweest, sijn versterckt met meerder getal wt de hare, sulckx genouchsaem collegialiter

Alsoo ick van hier niet ende hebben 'tgeene schrijvenswaerdich sijn mocht U Excellentz te comuniceeren, soo is doch dat soo veel te meer 'tgundt mij geschreven wordt uyt Poommeren

9 Febr. verstaen de Engelsche tijdingen ende die confronteren met hetgunt ick hier uit den ambassadeur 25 sal connen verstaen, alsoo Blon 26 op mij quaelijck tevrede sijnde aen mij

Onder deze noemer vallen vier brieven van Johan Oxenstierna in de Oxenstierna-samling van het Riksarkivet te Stockholm, een brief van Santra Salebrosus (pseudoniem voor